1427. 5. december. Rom


Paven reserverer et beneficium i Lund for klerken Clemens Nielsen fra Lunde stift, skønt han er præstesøn, og giver ham dispensation til at lade sig indvie til alle gejstlige grader.

Arkivalske oplysninger og tekst efter Weibull l.l.

Tekst

Martinus etc. dilecto filio Clementi Nicolai, clerico Lundensis diocesis, salutem etc. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio, nos inducunt, ut tibi reddamur ad graciam liberales. Volentes itaque tibi, cum quo dudum, ut asseris, super defectu natalium, quem pateris de presbitero genitus et soluta, ut eo non obstante ad minores ordines promoveri et beneficium ecclesasticum sine cura obtinere valeres, ordinaria fuit auctoritate dispensatum quique post dispensacionem hujusmodi te fecisti clericali caractere rite insigniri, premissorum meritorum tuorum intuitu graciam facere specialem beneficium ecclesiasticum cum cura vel sine cura, eciam si officium et in cathedrali aut canonicatus et prebenda in alia quam hujusmodi cathedrali ecclesia existat, cujus fructus, redditus et proventus, si cum cura, viginti, si vero sine cura fuerit, quindecim marcarum argenti secundum taxacionem decime valorem annuum non excedant, ad collacionem, provisionem, presentacionem seu quamvis aliam disposicionem venerabilis fratris archiepiscopi Lundensis ac dilectorum filiorum prepositi, decani, scolastici, thesaurii et capituli singulorumque canonicorum et personarum ecclesie Lundensis communiter vel divisim pertinens, si quod vacat ad presens vel cum vacaverit ... conferendum tibi post acceptacionem hujusmodi cum omnibus juribus et pertinenenciis suis donacioni apostolice reservamus ... Et insuper tecum, ut eciam ad omnes sacros ordines promoveri et beneficium eciam cum cura hujusmodi, si tibi vigore presencium conferatur, recipere et retinere libere et licite valeas, de speciali dono gracie dispensamus ... Datum Rome apud sanctos apostolos nonis decembris anno undecimo.

Similimodo venerabilibus fratribus Electensi et Vexionensi episcopis ac dilecto filio decano ecclesie beate Marie in Hafnis Roskildensis dioceses ...

Pe. gratis pro deo tercio nonas januarii anno undecimo de Casatiis.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.