1428. 1. november .


Jens Jensen, kannik i Lund, skænker en kræmmerbod i Malmø, som han har købt af Reineke von Bogel, til sankt Stefans alter, mod at der holdes årtid for ham selv og hans forældre.

Tekst efter A.

Tekst

In nomine domini amen ♦

Universis presentes literas inspecturis vel audituris ego Johannes Johannis canonicus Lundensis notum facio per presentes quod ego deo laus corpore sanus et mente incolumis longa et matura deliberacione prehabita in remedium animarum mee et parentum meorum do et offero ad altare beati Stephani prothomartiris in choro aquilonari metropolitane ecclesie Lundensis situm tabernam meam institoriam Malmøgis inter tabernas institorum situatam quam quidem tabernam de Reyneke fan Bøiel per me juste empcionis titulo legitime acquisitam cum omnibus et singulis suis pertinenciis et omni jure michi in eadem competente ad dictum altare beati Stephani assigno et manutrado perpetuo possidendam sub condicionibus infrascriptis videlicet ut rector ejusdem altaris qui pro tempore fuerit anniversarium meum ac parentum meorum de redditibus ex ipsa taberna provenientibus quolibet anno in summo choro ecclesie Lundensis predicte tenere sit astrictus cum una marcha argenti taliter dividenda ♦ Primo scilicet canonicis qui misse et vigiliis interfuerint xx grossi / vicariis x grossi . fabrice octo grossi . pro missis x grossi . pauperibus x grossi et in turri pulsantibus duo grossi singulis annis pro distributionibus assignentur ♦ Residuum vero census et pensionis de dicta taberna provenientis retinebit persona altaris supradicti pro quo in singulis ebdomadis celebrabit unam missam specialiter pro defunctis ♦ Quod si persona prefati altaris que pro tempore fuerit in hujusmodi anniversariis et missis tenendis negligens reperta fuerit vel remissa extunc venerabile capitulum Lundense predictam tabernam sub suam recipiat et retineat ordinacionem donec ipsa persona juxta ejusdem venerabilis capituli moderacionem ad plenum satisfecerit de retentis ♦

In quorum omnium evidenciam et testimonium sigillum meum unacum sigillis honorabilium et discretorum virorum dominorum Jacobi Petri archidyaconi Vinoldi cantoris Nicolai Vsaac[1] canonici ecclesie Lundensis Arvidi Benedicti Ebbonis Trogoti proconsulum et Johannis Twonis consulis Lundensium ♦

Datum anno domini mocdoxxooctavo die omnium sanctorum presentibus est appensum[2]

2. presentibus est appensum] A Aa Aa1 Ab: åbenlyst fejlplaceret, ordene hører til efter consulis Lundensis.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.