1429. 13. maj. Westminster


Kong Henry 6. af England meddeler sine sheriffer kong Erik 7. af Pommerns ordre om, at ingen englændere må sejle til Finmarken eller andetsteds i kongens riger for at købe fisk, men kun til Bergen, hvor kong Erik har oprettet en stabelplads. Kong Henry befaler, at dette påbud skal overholdes.

Udtog efter Rymer.

Tekst

Henry VI af England skriver til sheriffen i York:

... Cum, carissimus Consanguineus noster, Rex Daciæ, ut accepimus, nuper Ordinaverit, et in Regno Daciæ, ac aliis Territoriis, Dominiis, et Jurisdictionibus suis, certis de causis, ipsum Consanguineum nostrum moventibus, fecerit proclamari, Quod omnes et singuli Anglici, Ligei nostri, volentes ad Partes illas accedere, pro Excercitio aliquarum Mercandisarum, sive pro Piscibus optinendis, applicent et veniant ad Villam de Norbarn , et nullatenus apud Fynmark, nec alibi infra Regnum, Territoria, Dominia, et Jurisdictiones sua prædicta, nisi ad dictam Villam de Norbarn , ubi idem Consanguineus noster Stapulam suam, pro Excercitio hujusmodi Mercandisarum, cum Ligeis nostris prædictis ordinavit specialiter et fecit stabiliri, Nos igitur, Volentes Præmissa ad notitiam eorumdem Ligeorum nostrorum deduci, ne ipsi (quod absit) in contrarium hujusmodi Ordinationis et Proclamationum dicti Consanguinei nostri, praesertim cum idem Consanguineus noster de Amicitia nostra dictique Regni nostri existat, aliqualiter præsumant aut attemptent, Tibi Præcipimus, districtius quo possumus, firmiter injungentes, quod in singulis Portibus et Locis intra Ballivam tuam, ubi magis expediens videris et necesse, publice ex parte nostra proclamari facias, Ne quis Ligeorum nostrorum, sub Forisfactura omnium quæ nobis forisfacere poterit, ad Partes prædictas, aut ad earum aliquam, seu Locum aliquem in eisdem, pro Excercitio aliquarum Mercandisarum hujusmodi habendo, sive Piscibus optinendis, se divertat, nisi dumtaxat ad dictam Villam de Norbarn , ubi Stapula prædicta, ex causa prædicta, ut præmittitur, habita est et stabilita; Et hoc nullatenus omittas. ...

Breve af samme indhold er sendt til 13 andre sheriffer.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.