Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Martinus etc. dilecto filio cantori ecclesie Lundensis salutem etc.
Humilibus supplicum votis libenter annuimus, eaque favoribus prosequimur oportunis.
Exhibita[1] siquidem nobis pro parte dilecti filii Boecii Haquini , presbiteri Lundensis diocesis, peticio continebat, quod olim dum ipse quadam die post horam cene per viam publicam ad domum suum pergeret, obviaverunt sibi tres mercatores sui amicabiles, petentes ab eo, ut sequeretur eos in bona societate usque ad ipsorum hospicium ad faciendam collacionem cum eis, et licet idem Boecius asserens se velle ire dormitum hoc recusasset graciarum actiones eis referendo, nichilominus prefati mercatores eundem Boecium invitum et eciam renitentem honeste tamen inter se duxerunt ad eorum hospicium supradictum <ad> potum ministrandum.
Interim unus dictorum mercatorum inebriatus ciphum plenum vino primo hausto evacuavit et eundem ciphum iterum vino repletum prefato Boecio presentavit, volens, quod ipse Boecius eundem ciphum uno haustu, sicut et ipse fecerat, evacuaret, dicendo ei: audivit[2] , quod tu es magnus bibulus, ideo volo exercere tecum virilitatem in bibendo.
Cui Boecius predictus respondit: Adhuc invenies talem hominem, qui satisfaciat tibi in bibendo eciam ultra mensuram, quam queris.
Videns quoque idem inebriatus, quod idem Boecius noluit evacuare ciphum, dixit ei: Accipe tu balistam et ego accipian lanceam meam et crastina die exercebo tecum virilitatem in campo.
Cui Boecius respondens ait: crastina die vadam ad ecclesiam orando et celebrando et nolo pugnare tecum in campo.
Tandem idem inebriatus surrexit cultello evaginato volens eundem Boecium invadere, quod Boecius ipse videns se aliter evadere non posse, arripuit gladium non animo et intencione ledendi, nisi se in necessitate defendendi.
Et dum hec agerentur, alter duorum sociorum dicti mercatoris surrexit et volens esse mediator inter illos dixit prefato Boecio: Domine mi tu non es potens defendere te contra nos tres.
Dicto inebriato non magis cessante invadere Boecium antedictum, idemque Boecius pre timore se defendendo cum acie gladii evaginati dictum mediatorem ex improviso modicum ledit in pudibundis, qui unico clamore emisso spiritu expiravit.
Quare pro parte dicti Boecii nobis fuit humiliter supplicatum, ut cum ipse in premissis alias quam ut premittitur culpabilis non existit, sibi et statui suo super hoc providere de benignitate apostolica dignaremur.
Nos itaque volentes eundem Boecium, apud nos alias de vite ac morum honestate aliisque probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu favoribus prosequi graciosis, hujusmodi supplicacionibus inclinati discrecioni tue per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus eundem Boecium a reatu homicidii hujusmodi et a censuris et penis, si quas ex premissis incurrit, auctoritate nostra absolvas, injunctis inde sibi penitencia salutari et aliis, que de jure fuerint injungenda, necnon cum eodem Boecio, dummodo ex hoc scandalum non suscitet, ut in susceptis ordinibus ministrare et quecunque beneficia ecclesiastica, si sibi alias canonice conferantur, recipere et retinere libere et licite valeat, constitucionibus apostolicis et alijs quibuscunque contrariis nequaquam obstantibus, eadem auctoritate dispenses.
Datum Rome apud sanctos apostolos undecimo kal. julii anno tercio decimo.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.