1430. 11. august. Lund


Peder Lykke (Bille), ærkebiskop af Lund, skænker med kapitlets samtykke som bolig for kirketjeneren i Väsby gården Hålagård på gaden lige vest for kirken, syd for ærkebispens hovedgård sammesteds, samt en ørtug jord af marken Hulatoft vest for samme grund.

Tekst efter Aa.

Tekst

Omnibus presens scriptum cernentibus . Petrus dei gracia . archiepiscopus Lundensis Svecie primas et apostolice sedis legatus . salutem in domino sempiternam ♦

Sacrorum canonum decreta statuunt ut in parrocialium ecclesiarum fundacione et dotacione . deputentur aree . in quibus sacerdotes curati et eorum ministri . residencias habeant personales ♦ Nam et sacerdos sine ministro / offerre sacrificium non[1] consvevit . ♦

Sed quia in fundacione et dotacione ecclesie Wæsby nostre Lundensis diocesis . hujusmodi aree deputacio . pro residencia ministri ibidem . ut comperimus est omissa nos volentes in hac parte consultius supplere . quod a nostris predecessoribus est neglectum fundum quendam dictum Holagardh in platea juxta ecclesiam Wæsby predictam ad occidentem . ad austrum vero curie nostre principalis ibidem situm . una cum uno solido terre de agro Hulatofft eidem fundo ad occidentem contiguo . necnon cum camporum pascuis ac silvarum . humidorum atque siccorum usibus . sicut et ceteri incole inibi utuntur . de consensu venerabilis capituli nostri lundensis . donamus et manutradimus perpetuo possidendum ♦

In cujus rei testimonium . secretum nostrum . una cum sigillo venerabilis et dilecti capituli nostri predicti presentibus est appensum ♦

Datum Lundis . anno domini mcdxxx . crastino beati Laurencii martiris gloriosi.

1. non] mgl. Aa1.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.