1431. 16. juni. Rom


Pave Eugenius 4. pålægger biskoppen i Alet, provsten i Viborg og ærkedegnen i Rostock at overdrage kanonikatet og præbendet Egå i Århus (ledige ved den tidligere indehaver Jens Knudsens død), og sognekirken i Hjortshøj (ledig ved den tidligere indehaver Sibrandts død), til Kristian Pedersen, præst i Århus, som er blevet ordineret til embederne af biskop Ulrik i Århus, men siden er kommet i tvivl om overdragelsens gyldighed.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Episcopo Electensi ac preposito Vibergensis ac archidiacono de Rostok Zwerinensis ecclesiarum.

Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Christiernus Petri presbiter Arusiensis diocesis] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales)[1] .

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Cristierni Petri presbiteri Arusiensis diocesis petitio continebat, quod olim, canonicatu ecclesie Arusiensis et prebenda, de Eggw nuncupata, cui cura imminet animarum, quos Johannes Canuti , necnon parrochiali ecclesia in Hyortzaw dicte diocesis, quam Sibrandus obtineba<n>t, per eorundem Johannis et Sibrandi obitus vacantibus, Ulricus episcopus Arusiensis canonicatum et prebendam ac ecclesiam parrochialem predictos eidem Cristierno auctoritate ordinaria contulit et de illis etiam providit, ipseque Cristiernus canonicatum et prebendam ac ecclesiam parrochialem prefatos vigore collationis et provisionis huiusmodi extitit assecutus illosque extunc possedit, prout possidet.

Cum autem dubitet collationem et provisionem huiusmodi viribus non subsistere, et canonicatus et prebenda ac ecclesia parrochialis predicti adhuc vacare noscantur, nos discretioni vestre mandamus, quatenus canonicatum et prebendam [fructus 12 fl.] ac ecclesiam parrochialem [fructus 6 fl. auri de camera] predictos prefato Cristierno conferre curetis.

Datum Rome 16. kal. julii anno 1.

1. (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Christiernus Petri presbiter Arusiensis diocesis] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales)] tilføjet efter Dipl. Dan. 1403 6. marts.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.