1431. 26. juli. Rom


Pave Eugenius 4. pålægger biskoppen i Alet, ærkedegnen i Rostock og kantoren i Ribe at overdrage kanonikatet og præbendet Tved i Århus til Anders Svendsen Udsen, domprovst i Århus, skønt han allerede har domprovstiet tillige med kanonikat og præbende i Århus. Kanonikatet og præbendet er ledige efter den tidligere indehaver Oluf Pedersens frivillige resignation fra sine embeder, og Anders har allerede fået dem overdraget af biskop Ulrik og ukæret opnået besiddelsen af dem, men er siden kommet i tvivl om overdragelsens og provisionens gyldighed.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Episcopo Electensi et archidiacono de Rostok Swerinensis ac cantori Ripensis ecclesiarum.

Nobilitas generis, vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Andreas Swenonis prepositus ecclesie Arusiensis] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales)[1] .

Exhibita siquidem nobis nuper pro parte Andree Swenonis prepositi ecclesie Arusiensis petitio continebat, quod olim, canonicatu ecclesie Arusiensis et prebenda, de Thwed in dicta ecclesia vulgariter nuncupata, per liberam resignationem Olaui Petri de illis, quos tunc temporis obtinebat, in manibus Ulrici episcopi Arusiensis sponte factam et per eundem episcopum auctoritate ordinaria admissam vacantibus, prefatus episcopus eosdem canonicatum et prebendam eidem Andree contulit et de illis etiam providit, ipseque Andreas, collationis et provisionis huiusmodi vigore canonicatum et prebendam predictos assecutus, illos extunc possedit ac possidet pacifice.

Cum autem dubitet collationem et provisionem huiusmodi viribus non subsistere, et canonicatus et prebenda predicti adhuc vacare noscantur, nos, volentes prefato Andree, qui ex utroque parente de nobili genere procreatus existit, gratiam facere specialem, discretioni vestre mandamus, quatenus canonicatum et prebendam, cui cura imminet animarum, predictos [fructus 15 fl. auri de camera] prefato Andree auctoritate nostra conferre curetis, non obstante quod prefatus Andreas preposituram, que dignitas non tamen maior post pontificalem in dicta Arusiensi ecclesia existit, cuique etiam cura imminet animarum, et ad quam quis per electionem assumitur, et que cum canonicatu et prebenda predictis juxta statuta dicte ecclesie potest obtineri [fructus 20 fl. auri de camera] noscitur obtinere.

Datum Rome 7. kal. aug. anno 1.

1. (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos dilectus filius [Andreas Swenonis prepositus ecclesie Arusiensis] fidedigno commendatur testimonio nos inducunt ut sibi reddamur ad graciam liberales)] tilføjet efter Dipl. Dan. 1403 6. marts.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.