Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Est quedam nova capella in honore dei omnipotentis et bb. martirum Mauritii et Margarete virginis erecta in parrochia b. Marie virginis orientalis in terra Barnhalm Lundensis diocesis per quendam Aghonem Nicolai dicte terre capitanii[1] , que per eundem causa devotionis honeste dotata existat et fundata in toto, tamen quoad ornamenta decentia et aliis necessariis ad divinum cultum plenarie non sit fulcita.
Ut igitur ipsa capella in suis structuris et ornamentis etc. longeve in esse valeat conservari decentibusque ornamentis decoretur, populusque devotionem majorem habere poterit[2] in eadem, dignetur s. v. omnibus Christi fidelibus vere confessis et contritis dictam capellam visitantibus ... in dictis ss. Mauritii et Margarete festivitatibus tres annos indulgentiarum et totidem quadragenas perpetuis temporibus duratur<as> concedere[3] .
Concessum in forma in presentia pape. B. Gradensis .
Datum Rome in presentia pape 4. id. aprilis anno 2.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.