Tekst efter A med ulæselig tekst suppleret efter Aa1.
Nicolaus dei et apostolice se[dis] g[racia episcopu]s Sleswicensis ♦
Quoniam absurdum non debet reputari si qua semel digesta maturius [declarentur i]terum . ne [de] eisdem pro temporum [de]cursu actuumque digestis [quidem] hujusmodi non advers[orum] sed in[ter se] diversorum admiss[ione varia in p]oster[um conting]at he[sitari] ♦
Cum [itaque prelati ec]clesie nostre non tamen antiquiores [canonici] existentes [aliquocies ad opcionem meliorum] prebendarum sive corporum ab antiquioribus canonicis [et capitulo] pro eorum [reverencia benevole sint a]dmissi ne igitur hoc in [consequentiam pro luce trahatur in futurum . idcirco de expre]sso consensu venerabilis capituli [nostri predicti] ad [perpetuam rei memoriam presentibus] volentes declaramus quod statutum de prebendarum opcio[nibus meliorum du]dum [inter] al[ia dicte] nostre ecclesie statuta editum per amplius [debet in] suo [tenore per omnia ut jacet in prebendarum sive] corporum meliorum opcionibus per ejusdem e[cclesie nostre prelatos et canonicos pro temp]ore existentes [non o]bstante contradiccione [cujus]cumque inviola[bilit]er obs[ervari] ♦
[Et ut] idem stat[utum] adeo [†nocioe†[1] publicetur quod] de eo dubitari non oporteat [ipsum de verbo] ad verb[um presentibus duximus] inse[rendum .] cujus tenor sequitur et est talis ♦
Secundum consuetudinem diucius [observatam] antiquiores [canoni]ci Sleswicensis ecclesie gradatim mel[iores si vol]uerint possunt [cum in ecclesia] Sleswice[nsi v]aca[nt optare] preb[endas] ♦
[Declaratum datum et actum in dicta ecclesia nostra] Sleswicensi ubi protunc er[amus cum dicto capitulo nostro] pro[pterea ut moris est capitulariter congr]eg[a]ti anno domini [millesimo quadringentesimo tricesimo secundo die 17] mensis junii ♦
In cujus testimonium nostrum et dicti [venerabilis capituli nostri sigilla presentibus sunt app]ensa . ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.