1432. 20. juli. Ronneby


Veste Povlsen, præst i Ronneby og bestyrer af den hellige jomfrus alter i Lunds domkirke, der er indstiftet af hr. Abraham Brodersen (Båd), udnævner Tue Pose, evig vikar ved domkirken i Lund, til sin prokurator med henblik på med billigelse af ærkebiskop Peder (Lykke (Bille)) at opnå et bytte af den hellige jomfrus alter med det alter, som kannik Niels Isaksen (Lodehat) bestyrer.

Tekst efter A.

Tekst

In nomine domini amen ♦

Ut altare beate virginis per felicis recordacionis dominum Abraham Brodherssøn quondam militem in ecclesia Lundensi fundatum et dotatum quoad divini cultus ampliacionem[1] in manibus alterius magistri quam in meis deo dante valeat prosperari ego Westo Pauli presbiter in Røtnaby necnon rector altaris ejusdem ordino et constituo in meum certum et indubitatum procuratorem videlicet discretum virum Tuwonem Posæ ejusdem Lundensis ecclesie perpetuum vicarium ad permutandum et permutacionem faciendum de consensu et voluntate reverendissimi in Christo patris et domini domini Petri Dei gracia archiepiscopi Lundensis cum honorabili viro domino Nicolao Ysaacssøn canonico Lundensi de dicto altari meo ad quoddam aliud altare beate virginis quod idem dominus Nicolaus in dicta ecclesia Lundensi ad prebendam suam habet annexam necnon ipsum altare quod jam teneo causa hujusmodi permutacionis ad manus prefati domini archiepiscopi resignandum ac collacionem et investituram de predicto altari beate virginis nomine et vice meis petendum et more solito obtinendum eciamque ad omnia et singula gerendum faciendum et exercendum que in ipsius permutacionis causa necessaria sunt seu quomodolibet oportuna ♦

Protestor denique[2] ut si in assequtione seu possessione dicti altaris ad quod jam permutacionem faciam quovis modo turbatus fuero seu aliqualiter impeditus extunc ad ipsum altare quod adhuc teneo ac ejus possessionem libere habeam reaccessum ac deinde hujusmodi permutacio nullius penitus sit roboris vel momenti ♦

Datum Rotnaby anno domini mcdoxxxiio die beate Margarethe virginis et martiris meo sub sigillo unacum sigillis honorabilium virorum dominorum Jacobi Starling canonici Vexionensis et Kanuti Johannis presbiteri presentibus appensis in evidenciam premissorum.

1. ampliacionem] A: amplificacionem Weibull. 2. denique] A: demumque Weibull.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.