1433. 28. februar. Rom, S. Pietro


Pave Eugenius 4. bevilger en supplik af Poul Bryning, kannik i Lund, om tilladelse til på livstid at forene besiddelsen af en sognekirke eller et evigt vikariat med hans kanonikat og præbende, som ikke i sig selv yder en tilstrækkelig indtægt til hans underhold.

Tekst og arkivalske oplysninger efter Dipl. dioc. Lund. l.l.

Tekst

Beatissime pater.

Exponitur sanctitati vestre pro parte devoti vestri Pauli Bryning , canonici ecclesie Lundensis, quod canonicatus et prebenda, quos ipse in dicta ecclesia obtinet, ex parvitate bonorum, quibus fundati sunt, ac alias ex successibus minus prosperis sint in suis fructibus tam exiles, quod ex illis decenter sustentari ac onera sibi incumbencia supportare non potest, nisi sanctitas eadem alicujus auxilio gracie sibi subveniat in premissis.

Supplicat igitur sanctitati vestre prefatus Paulus, qui nullum aliud beneficium ecclesiasticum obtinet, quatenus sibi in sublevamen sustentacionis et onerum predictorum paterne consulentes unam ecclesiam parrochialem Lundensis diocesis seu unam perpetuam vicariam in ecclesia Lundensi quomodolibet vacaturam, quam ipse Paulus per se vel alium seu alios acceptare voluerit, cujus videlicet ecclesie seu vicarie trium cum omnibus juribus et pertinenciis suis, dictis canonicatui et prebende, quorum unius et dimidie marcharum argenti puri fructus etc. communi extimacione valorem annuum non excedunt, auctoritate apostolica ad dies dicti Pauli annectere, incorporare et unire dignemini graciose ita, quod aliqua ecclesia parrochiali seu perpetua vicaria supradicte estimacionis vel citra quomodocunque vacante in diocesi vel ecclesia Lundensi predictis liceat prefato Paulo per se vel alium seu alios possessionem illius ecclesie seu perpetue vicarie juriumque et pertinencium predictorum corporalem possessionem auctoritate gracie sanctitatis vestre acceptare et obtinere illiusque fructus etc. in suos usus convertere et retinere animarumque parrochianorum curam gerere atque regere, si ecclesiam parrochialem acceptaverit, necnon ipsam animarum curam geri ac regi facere diocesani loci illius et alterius cujuslibet super hoc licencia minime requisita ...

Concessum in presencia domini nostri pape B. Gradensis .

Datum Rome apud sanctum Petrum pridie kal. marcii anno secundo.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.