1433. 24. maj. Ryd Kloster


Abbed Oluf og hele konventet i Ryd Kloster lover til gengæld for deres velgerninger at holde årlige messer og vigilier i Vor Frue Kirke i Flensborg og på Ryd Kloster til ære for hertugerne Adolf og Gerhard af Slesvig og til minde om afdøde hertuger.

Udtog efter Dipl. Flensborgense l.l.

Tekst

... Exigentibus quam plurimis meritis et beneficiis per illustres et magnificos principes ac dominos, dominos Adolphum et Gerardum , gracia divina duces Sleswicenses, comites Holzacie etc. nobis ac monasterio nostro predicto in ipsorum ducatu sito libere et uberrime impensis ... de gratitudines ut tenemur virtute spriritualibus debemus recompensare obsequiis. Ad noticiam igitur omnium et singulorum ... cupimus pervenire, quod ... ipsis dominis et suis heredibus volumus nos ad infrascripta esse astrictos ac in perpetuo obligatos: Videlicet quod nos nostrique successores, pro tempore abbates, duobus nobis coassumptis nostris conventualibus, personaliter volumus, ... esse in missa omni anno in die beati Egidii abbatis vel circa ad honorem sancte trinitatis in ecclesia gloriose virginis Marie in Flensburg hora congrua cum omni glorificacione per nos sive per alium vice nostri decantanda ... Eadem eciam die hora vesperorum in eadem beatissie virginis Marie matris dei ecclesia iterum ... ad omnipotentis dei laudem et in animarum remedium congregatis, et pro salute omnium fidelium et specialiter dominorum et dominarum de Sleswig ducum et Holzacie comitum etc. defunctorum ac presertim eorum omnium, qui pro defensione ducatus atque comitatuum dictorum morsibus se mortis exposuerunt, vigilias maiores personaliter decantantibus providebimus ... Preterea in aliis doubus anni temporibus, videlicet tricesima octobris et septima diebus februarii, dictorum memorias defunctorum de vespere cum vigiliis et de mane in missis in nostro monasterio antedicto omni anno fideliter peragendas procurabimus, et bona fide in perpetuum servari, modis prescriptis promittimus et frequentari. ...

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.