1433. 13. juni. Rom, San Pietro


Pave Eugenius 4. pålægger abbeden i Allehelgensklostret ved Lund at overdrage Trued Jensen Has (Due) ærkedegneembedet i Lund og kanonikat og præbende i Roskilde, ledige ved Jens Poulsens død, skønt han i forvejen har kanonikat og præbende i Lund.

Tekst og arkivalske oplysninger efter Dipl. Dioc. Lund. l.l.

Tekst

Eugenius (episcopus servus servorum dei)[1] dilecto filio abbati monasterii omnium sanctorum Lundensis diocesis salutem (et apostolicam benedictionem)[2] .

Dignum arbitramur (et congruum ut illis se reddat sedes apostolica graciosam quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur)[3] .

Cum itaque, sicut accepimus, archidiaconatus, qui dignitas non tamen major post pontificalem est Lundensis, ac canonicatus et prebenda Roskildensis ecclesiarum, quos quondam Johannes Pauli Lundensis archidiaconus et Roskildensis canonicus ecclesiarum earundem, dum viveret, obtinebat, per obitum ejusdem Johannis, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacaverint et vacent ad presens, nos dilectum filium Trugotum Johannis, alias Haas , canonicum dicte ecclesie Lundensis, apud nos de vite ac morum honestate aliisque laudabilibus probitatis et virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu gracioso favore prosequi ipsumque in eadem ecclesia Lundensi amplius honorare volentes, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatenus si per diligentem examinacionem eundem Trugotum ad hoc ydoneum esse reppereris, super quo tuam conscienciam oneramus, archidiaconatum, ad quem quis per eleccionem assumitur cuique cura imminet animarum et cujus duarum, necnon canonicatum et prebendam, quorum quatuor marcharum argenti fructus, redditus et proventus secundum communem extimacionem valorem annuum, ut ipse Trugotus asserit, non excedunt, antedictos ... cum plenitudine juris canonici ac omnibus juribus et pertinenciis suis prefato Trugoto auctoritate nostra conferas et assignes ... non obstantibus ... quod idem Trugotus, ut eciam asserit, canonicatum et prebendam dicte ecclesie Lundensis, quorum fructus, redditus et proventus duarum marcharum argenti secundum communem extimacionem valorem annuum non excedunt, noscitur obtinere ...

Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnacionis dominice mcdxxxiii idus junii anno tercio.

1. (episcopus servus servorum dei)] etcetera Aa. 2. (et apostolicam benedictionem)] etcetera Aa. 3. (et congruum ut illis se reddat sedes apostolica graciosam quibus ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur)] etcetera Aa.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.