Tekst efter Aa2. De ældre udgavers tekstgrundlag er Aa1, hvorefter læsningerne herfra er registreret.
Eugenius etc.[1] carissimo in Christo filio Erico regi Dacie illustri salutem etc.[2] ♦
Dudum cum relatum[3] nobis fuisset[4] venerabilem fratrem nostrum Olavum archiepiscopum Upsalensem tunc prepositum[5] ecclesie Upsalensis concorditer et canonice per capitulum ad ipsam ecclesiam fuisse electum nos postmodum attentis dicta eleccione ac eciam probitate vite / integritate morum et maturitate consilii aliisque virtutum meritis quibus eciam laudabili fama teste apud nos idem Olavus multipharia[6] commendabatur / ut ecclesie illi de bono[7] et fructuoso pastore provideretur ipsum prefate ecclesie Upsalensi prefecimus in archiepiscopum et pastorem pro certo tenens[8] quod talis viri[9] promocio esset utilissima ecclesie et populo sibi commisso plurimum fructuosa / ♦
Audivimus autem postea nonnullos suos emulos retulisse tue serenitati quod ideo dictum Olavum promoveramus[10] ad dictam[11] ecclesiam quia asseruisset nobis esse esse[12] familiarem capellanum et consiliarium tuum et[14] quod[13] super hac eleccione[16] [15] habuisset consensum et voluntatem[17] tue serenitatis ♦
Hec omnia[18] sint procul ab omni veritate remota / nulla enim de hiis nobis[19] mencio facta fuit ♦
Et licet familiares tuos omnes et consiliarios haberemus semper in eorum peticionibus contemplacione tue serenitatis specialius recommissos / tamen hoc numquam dictum fuit[20] nobis neque fuit causa sue promocionis / sed eleccio[21] et meritum[22] virtutis sue / ♦
Idcirco si aliter tibi relatum extitit noli fidem adhibere detractoribus et malivolis ♦
Rogamus autem tuam celsitudinem ut prefatum archiepiscopum et ecclesiam sibi commissam suscipiens ob dei reverenciam / tum eciam[23] contemplacionem nostri[24] favorabiliter recommissos / velis eidem archiepiscopo assistere tuo proteccionis auxilio ita ut ipse possit tuo favore mediante et gubernacionem dicte ecclesie facere[25] / et operari que sint[26] accepta deo et populo sibi tradito[27] salutaria et grata tibi
Datum Rome apud sanctum Laurentium in Damaso viii kl. octobris anno tercio1[28] ♦
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.