1434. 19. februar. Basel


Konciliet i Basel udnævner Erik Bondesen, kannik i Slesvig, til kollektor og konciliets udsending i de tre riger og pålægger ham at indsamle den halvtiende til bekæmpelse af kætteriet, som blev anordnet af kardinal Henricus af Winchester; det befuldmægtiger ham endvidere til at udpege subkollektorer og pålægger ham at aflægge nøje regnskab for de indsamlede penge.

Tekst efter Aa1.

Tekst

Sacrosancta generalis synodus basiliensis in spiritu sancto legitime congregata universalem ecclesiam representans dilecto ecclesie filio Erico Bundonis canonico ecclesie Slezwicensis salutem et omnipotentis dei benedictionem ♦

Etsi ad extirpacionem heresum pacem cetui christiano necnon status ecclesiastici in capite et in membris reformacionem procurandas omes quos christiana decernit prout contigit singulos teneantur / ecclesiarum tamen prelati et ecclesiastice persone seculares et religiosi ad hec utique onera supportanda eo emplius sunt astricti quo ad dominice sortis participacionem specialius[1] evocati celsioribus dignitatibus et donoribus prefulgent et stipendia percipiunt dulciora ♦

Cum igitur ad premissa spiritus sancti gracia salubriter peragenda diversa et inemptabilia subire oporteat onera expensarum que procul dubio erarii nostri jam evacuatis facultatibus soli supportare nequimus / sed illa divisa in eos quorum res agitur ut impleatur verbum apostoli dicentis Alter alterius onera portate facilius supportentur ♦

Nos desuper super mature intuentes[2] scrutinio in Germanie vicesimum denarium in aliis vero omnibus mundi regnis et partibus semidecimam ubi decime taxate fuerint / alias secundum quod pro decima persolvi consvevit de universis et singulis fratribus redditibus proventibus et obvencionibus ecclesiasticorum et spiritualibus eciam si cotidiane distribuciones aut elemosinares fuerint necnon et de omnibus redditibus annuis et proventibus per personas ecclesisticas et seculares et regulares quascumque eciam non beneficiatas in perpetuum vel ad vitam aut precariarum seu quovis alio titulo quomodolibet et undecumque comparatis sive eisdem personis communiter vel divisim quavis occasione pro ipsarum usu per alios forsan emptis dimissis aut assignatis paterno seu hereditario jure aut alias quovis modo ad ipsos deventis universaliter ab omnibus et singulis venerabilibus sancte Romane ecclesie cardinalibus patriarchus primatibus archiepiscopis episcopis abbatibus ac dilectis ecclesie filiis clericis administratoribus abbatibus prioribus prepositis decanis archydecanis archipresbiteris plebanis et aliis ecclesiarum et monasteriorum prelatis majoribus et minoribus officiariis et beneficiatis cujuscumque eciam racione mensarum suarum necnon et quibusvis aliis eciam non beneficiatis ecclesiasticis sive in minoribus seu in majoribus sint ordinibus constituti religiosisque quibuslibet ecclesiarum eciam et monasteriorum quorumcumque capitulis collegiis et conventibus exemptis et non exemptis cistersiensis cluniacensis premonstratensis grandunacensis carthusiensis / vallis umbrose / camaldulensis humiliatorum cruciferorum / sanctorum Blasii / Augustini Benedicti / Anthonii / Johannis Iherosolomitani / beate Marie Theutunicorum / calatranensis / sancte Brigide et aliorum quorumcumque ordinum hospitalium et domorum magistris prioribus et preceptoribus aliisque preessentibus personis ecclesiasticis secularibus et regularibus ubilibet constitutis quibuscumque nominibus aut preeminenciis censeantur cujuscumque status gradus ordinis vel condicionis existant quibus vel eorum alicui quo ad hoc nulla privilegia vel indulgencias volumus suffragari cum sicut a fide sic et ejus defensionem nemo debet esse alienus exigendum vel exigendam / colligendum vel colligendam auctoritate universalis ecclesie et ad illius exaltacionem augmentum duximus imponendum et imponimus per presentes quocirca discrecioni tue de cujus fidelitate probata specialem et plenam in domino fiduciam obtinemus et te per terras et regna Dacie Swecie Norvegie in hujusmodi vicesimi denarii sive semidecime principalem collectorem nostrumque commissarium constituentes per hec scripta mandamus quatinus ab omnibus et singulis supradictis in eisdem regnis et terris constitutis vicesimum denarium sive semidecimam hujusmodi secundum valorem quem[3] ipse ecclesie beneficia et redditus supradicte communibus annis facere seu valere consveverunt[4] . / ad hoc oportuna per te vel alium seu alios subcollectores tuos quod ad hoc tot quot tibi videbitur super quo ut eciam per censuras ecclesiasticas ad suscipiendum hujusmodi compellere possis ipsosque dum expedire videbitur revocare tibi potestatem omnimodam concedimus duxeris deputandos infra terminum racionabiliter per te vel illos statuendum auctoritate nostra exigere colligere et recipere et juxta traditam per Germanicam nacionem tibi formam et informacionem conservare et deponere studeas diligenter / ipsosque omnes et singulos supradictos ad solucionem hujusmodi faciendam per sententiam excommunicacionis quam eos qui monicionibus et mandatis tuis aut collectorum tuorum hujusmodi quo ad ista non paruerint cum effectu incurrere volumus ipso facto et alias per dictas censuras ecclesiasticas et eciam sequestracionem fructuum reddituum proventuum emolimentorum et introituum suorum in terris et regnis supradictis appellacione remota compellas / quittancias solventibus presentando oportunas volumus tamen quod hii qui nuper ad communia dicte sacrosancte generalis synodi negocia agenda apposuerint vel quid mutuaverint tantum quantum exposuerint vel mutuaverint in solucione hujusmodi vicesimi denarii[5] nunc facienda debeant defalcare[6] / ad calices vero libros et[7] jocalia ecclesiarum in defectum solucionis hujusmodi manus minime extendantur seu annua propterea pensio alicui solvenda quomodolibet vendatur ♦

Damus et concedimus tibi ex tenorepresencium similiter facultatem / calculum et racionem exigendi de semidecima seu vicesimo denario dudum per venerabilem sancte Romane ecclesie cardinalem de Anglia tunc apostolice sedis legatum in opido Frankfordensi Magu<n>tinensis dyocesis eciam hujusmodi occasione impositis a quibuscumque tunc collectoribus exigendi et recipiendi necnon restancias de eadem mediantibus censuris ecclesiasticis supradictis extorquendi et de eisdem quittandi ut fuerit oportunum ♦

Et nichilomonus legitimis super hiis per nos habitis superius et per te vel subcollectores hujusmodi habendo servatis processibus eos quocienscumque expedierit aggravare et reaggravare procures / contradictores vel rebelles per censuram ecclesiasticam et alia juris remedia compescendo invocato eciam ad hoc si opus fuerit auxilio brachii secularis ♦

Volumus autem quod tu in loco tuto et omni libertate constitutus singula quos ex defectu non solucionis hujusmodi penam aliquam incurrere contigerit post satisfaccionem debitam absolucionis beneficium eciam quo ad[8] per nos superius latam sentenciam impendere et super irregularitate si qua hujus occasione sentenciis ligati celebrando divinam vel immiscendo se se illis contraxerint auctoritate nostra valeas dispensare ♦

Ceterum si prefatorum quod processus hujusmodi concernit presencia pro monicionibus eis et citacionibus de ipsis faciendis habere tute vel commode nequeat nos tibi et eisdem subcollectoribus tuis processus et moniciones hujusmodi ac citaciones quaslibet per edictum publicum locis affigendis publicis . de quibus sit verisimilis conjectura quod ad noticiam dictorum monitorum et citatorum pervenire valeant faciendam[9] plenam et liberam tenorepresencium concedimus facultatem ♦

Ac volumus quod processus moniciones et citaciones hujusmodi prounde artent ipsos monitos et citatos ac si presentialiter et personaliter intimati et insinuati fuissent non obstantibus tam felicis recordacionis[10] Bonifacii pape viii presertim illis quibus ne pro pecuniario debito ecclesiasticun ponitur interdictum et ne aliquis extra suam civitatem vel dyocesim nisi in exceptis casibus et in illis ultra dietam a fine sue dyocesis ad judicium evocetur seu ne judices deputati extra civitatem vel dyocesim aliquos ultra unam dietam a fine eorum dyocesum trahere presumant et de duabus dietis in concilio generali[11] quam aliis constitucionibus apostolicis seu generalium conciliorum quibuscumque aut si aliquibus cujuscomque status gradus ordinis vel condicionis existant aut locis vel ordinibus communiter vel divisim a sede apostolica sit indultum quod aliquod subsidium contribucionem decimas semidecimas vel aliud onus subire vel alicui exhibere aut in talibus contribuere minime teneantur / et ad id compelli aut quod interdici suspendi aut excommunicari aut[12] ultra vel extra certa loca evocari non possunt per litteras non facientes plenam et expressam ac de verbo et ad verbum de indulto hujusmodi mencionem ♦

Et quibuscumque privilegiis indulgenciis exempcionibus ac litteris generalibus vel specialibus quibusvis personis locis vel ordinibus sub quavis forma vel expressione verborum ab eadem sede vel alias concessis de quibus quorumcumque totis tenoribus de verbo ad verbum in nostris litteris plena et expressa mencio foret habenda per que presentibus non expressa vel totaliter hic non inserta horum effectus valeat quomodolibet impediri ♦

Volumus insuper et tibi facultatem concedimus per presentes ut a singulis per te statuendis subcollectoribus de fideliter juxta premissa exequendo et ab omnibus aliis et singulis antedictis tam tu quam ipsi subcollectores super fidelitate solucionis dicti vicesimi denarii sive semidecime juramenta seu consciencie testimonium mediantibus censuris ecclesiasticis supradictis si opus fuerit exigere et recipere possitis et debeatis si et prout ac quando tibi aut eidem subcollectoribus tuis videbitur expedire ♦

Et ne imposicio hujusmodi vicesimi denarii alicui videatur onerosa omnibus et singulis archiepiscopis et episcopis et prelatis aliisque secularibus principibus seu dominis[13] communitatibus et potestatibus quibuscumque in virtute sancte obediencie districte precipiendo inhibemus ne subditos ecclesiasticos subsidiis aut contribucionibus angariis et perangariis quibuscumque nominibus ceneantur eciam si de jure privilegio vel consvetudinem nisi per annum a datis presentibus computandum ne quovismodo gravare presumant quinymmo a talibus ac si que eorum jam forsan antequam ad eos nostre presentes littere pervenerint imposuerint ab illis desistant omnino alioquin eosdem per te eciam ad id mediantibus dictis censuris ecclesiasticis compelli volumus et mandamus ♦

Preterea similiter volumus et mandamus quatinus de omnibus et singulis per te et tuos subcollectores predictos qui tibi racionem et calculum de omnibus facere teneantur de in premissis gestis ac gerendis ac pecuniis perceptis quaternum ut moris est[14] conscribas quantocicius potueris seu cum a nobis requisitus fueris debitam et fidelem de omnibus racionem et calculum reddicturus ♦

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre imposicionis constitucionis commissionis aut voluntatis paginam confringere vel ei ausu temerario contraire ♦

Si quis <autem hoc> attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei ac universalis ecclesie se noverit incursurum ♦

Datum Basilee xi kalendas marcii anno a nativitate domini mcdxxxiiii ♦

1. specialius] herefter overstreget s Aa1. 2. intuentes] herefter overstreget super Aa1. 3. quem] herefter overstregede ca. 2 tegn, Aa1. 4. consveverunt] herefter et ubeskrevet stykke af ca. 8-10 bogstavers omfang, Aa1. 5. denarii] herefter overstreget nec Aa1. 6. defalcare] defalcare Dipl. Norv. 7. et] herefter overstreget ielia ecclesiarum Aa1. 8. ad] herefter overstreget perso Aa1. 9. faciendam] vel fejl for faciendi. 10. recordacionis] herefter overstreget bnfi Aa1. 11. generali] herefter overstreget quam aliis const Aa1. 12. aut] herefter overstreget vel extra Aa1. 13. dominis] herefter overstreget ca. 4 bogstaver, Aa1. 14. est] herefter overstreget ca. 2 bogstaver, Aa1.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.