1434. 24. juni . Vordingborg


På opfordring fra Niels Isaksen (Lodehat), kantor i Lund, og med domkapitlets billigelse bestemmer ærkebiskop Peder (Lykke (Bille)), at det alter for jomfru Maria i Lunds domkirke, som hr. Abraham Brodersen (Båd) har stiftet, skal flyttes til et andet sted i samme kirke.

Tekst efter A.

Tekst

Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus dei gracia archiepiscopus Lundensis Swecie primas et apostolice sedis legatus salutem in domino sempiternam ♦

Sane rationi non censemus dissonum nec sacris canonibus obvium si ea que in domo domini minus apte posita sunt edificia ad statum magis congruum in cultus divini ministerium competencius adaptentur ♦ Nam et altaria prius facta de lignis cethim[a] sacra scriptura Salemonem immutasse comme[mo]rat et aurea effecisse[b]

Dudum siquidem pie memorie dominus Abraham Brotherssøn miles a felicis recordacionis [domino] Jacobo quondam archiepiscopo Lundensi predecessore nostro de consensu protunc venerabilis capituli Lundensis pro erigendo altari ad honorem beatissime Marie virginis in ecclesia nostra Lundensi locum sibi ad hoc[1] eligendum obtinuit deputari ♦ Sed ipsius militis procuratores et commissarii circa hujusmodi loci eleccionem minus provide agentes . altare ipsum in area medii pavimenti . ipsius ecclesie ubi propterea communis hominum transitus ac alias[2] processionum faciendarum nimis occupatur <et>[3] prepeditur incessus erigere decreverunt ♦

Nos vero ob zelum decoris domus domini et honorem virginis beatissime cupientes quo ad hoc[4] statum ipsius alta[ris] in melius reformari de consensu venerabilis capituli nostri Lundensis propter sepius iteratam instanciam honorabilis viri domini Nicholai Ysaacssøncanonici[5] nostri Lundensis ac possessoris altaris ejusdem . volumus et mandamus quatenus altare supradictum ad alium locum decenciorem et apciorem intra ecclesiam nostram Lundensem cum universis et singulis suis pertinenciis transferatur sub ea potissimum condicione ut in sepedicto altari translato juxta modum fundacionis et institucionis ejusdem di[vin]a celebrentur officia prout ipsius sepememorati altaris pro tempore valeant suppetere facultates . ♦

Datum Worthingburgh [an]no domini mcdxxxquarto . die nativitatis beati Johannis baptiste nostro sub secreto necnon venerabilis capituli n[ostri] Lundensis ac nobilium virorum domini Absolonis Petri . militis et Olavi Absolonis armigeri . sigillis presentibus appensis in evidenciam premissorum.

1. ad hoc] Aa: adhuc A. 2. alias] fork. i A: aliarum Aa. 3. <et>] Weibull: mangler i A Aa. 4. quo ad hoc] quo adhuc A; quo ad hunc Aa; quoad hoc Weibull.
a. de lignis cethim] 5 Mos 25,10. . b. Salemonem immutasse comme[mo]rat et aurea effecisse] Der henvises til bygningen af Salomons tempel som beskrevet i 1 Kong 6..

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.