1434. 29. august . Serridslev


Den offentlige notar Johannes Moch vidimerer efter anmodning af Jakob Olufsen, dekan i Roskilde, Baselkonciliets bulle af 13. juli 1433, hvorved konciliet ophæver eller indskrænker den pavelige provisions- og reservationsret.

Udtog efter Aa; teksten er flere steder korrupt og har måttet rettes redaktionelt.

Tekst

In nomine domini amen. ♦

Anno a nativitate ejusdem millesimo quadringentesimo tricesimo quarto indictione duodecima, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Eugenii divina providentia papæ quarti, anno ejus quarto mensis augusti die vicesima nona, hora vesperorum vel quasi. in villa Seritzslaff et in curia serenissimi principis et domini domini Erici dei gracia Dacie Swecie Norwegie Gothorumque regis et ducis Pomeranie, Roskildensis diocesis in mei notarii publici testiumque infrascriptorum presentia coram venerabili et circumspecto viro domino Johanne Clementis decano ecclesie collegiate beate Marie virginis opidi Haffnis dicte diocesis constitutus venerandus vir dominus Jacobus Olavi decanus dicte ecclesiæ Roskildensis produxit quandam literam bullatam patentem[1] sacri generalis Basiliensis concilii non rasam, non cancellatam nec abolitam, sed omni prorsus vicio et suspicione carentem quam prefatus dominus Jacobus Olavi in presentia prefati domini Johannis Clementis et aliorum plurimorum honorabilium[2] virorum circumstantium audientium alta et intelligibili voce a principio usque ad finem de verbo ad verbum perlegit, et perlectam[3] transsumi[4] et in formam publicam sub[5] sigillo dicti domini decani per me notarium publicum infrascriptum redigi petiit ac[6] instanter requisivit prout dictus dominus Johannes decanus decrevit sic quod[7] hujusmodi transsumpto et instrumento publico presenti, in curia Romana et extra[8] ubique locorum, in judiciis et extra coram quibuscunque dominis ecclesiasticis et temporalibus etc.[9] plena fides adhiberetur[10] ac si dicta litera bullata originaliter produceretur et ostenderetur, etc. ♦

Tenor vero dicte litere bullate inferius de verbo ad verbum sequitur sub hac forma: ♦

Sacrosancte generalis synodus Basiliensis (etc. = APD III 56 nr. 1702; Rep. nr. 6631; Mansi, Conciliorum Collectio XXIX 61)

Supra scripturam in margine presentis literæ apparuerunt he dictiones de alia manu scripte[11] videlicet Auschult.[12] cum originali actorum concilii concord. C Knenlem[13] notarius concilii etc. ♦

Inferius vero extra literam apparuit manus seu litera scriptoris dicte bulle videlicet: Jo. Freudenberger : ♦

Erat etiam dicta litera vera bulla plumbea cum cordula canapina impendente more dicti sacri concilii bullata[14] , cui ab uno latere: Deus existens in nubibus elevans duos digitos cum dextra, cum sinistra vero manibus mittens spiritum sanctum in specie columbe habentis alas expansas descendentem cui caput infra et cauda supra et subtus caput columbe et circumcirca et subtus nubibus quidam papa coronatus habens clavem in manibus cum cardinalibus, archi-episcopis, episcopis infulatis et abbatibus etc. ♦

Et ab alio latere due cruces supra et infra una et in medio crucium he dictiones sculpte[15] existunt, videlicet: Sacrosanct: Generalis: Synodus: Basiliensis: apparuerunt[16] . ♦

In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes literas sive presens publicum <instrumentum>[17] transumpti forma<m> in se continentes sive continens dictus dominus Johannes Clementis decanus una cum mei notarii publici infrascripti <subscriptione> jussit atque voluit presenti instrumento sigillum suum appendendo[18] communiri. ♦

Datum et actum sub anno, indictione, pontificatu, mense, die, hora, loco et aliis quibus supra. presentibus ibidem honorabilibus et circumspectis viris dominis videlicet Trugillo Laurentii, Stephano Lucæ capellanis dicti regis, Olavo Beronis et Nicolao Petri presbytris (!). dictæ Roskildensis, Lundensis, Arosiensis[19] et Asloensis[20] dioces. testibus ad præmissa vocatis specialiter et rogatis. ♦

Et ego Johannes Moch clericus Brandenburgensis diocesis publicus sacra imperiali auctoritate notarius juratus quia predictis constitutioni dictarum literarum, productioni, lectioni, petitioni, requisitioni et decreto omnibusque aliis et singulis premissis, dum sic ut premittitur coram dicto domino decano fierent et agerentur, una cum prenominatis testibus presens interfui. eaque omnia et singula sic fieri vidi et audivi. ideoque hoc presens publicum instrumentum sive transsumptum manu mea propria scriptum exinde confeci. et in hanc publicam formam redegi quam signo et nomine meis solitis et consvetis una cum appensione sigilli dicti domini Johannis Clementis decani consignavi et roboravi. in fidem et testimonium omnium et singulorum præmissorum rogatus specialiter et requisitus ♦

1. patentem] tilf. over linjen, Aa. 2. honorabilium] rettet fra honestorum el.lign., Aa. 3. perlectam] rettet fra perlecte, Aa. 4. transsumi] rettet fra transsumtum el.lign., Aa. 5. sub] rettet fra sum el.lign., Aa. 6. ac] rettet fra et, Aaet Aa4a, Aa4b, Aa5ac Aa1, Aa1a, Aa2, Aa3. 7. quod] rettet fra quidem, Aa. 8. et extra] extra et Aa. 9. etc.] tilf. over linjen, Aa. 10. adhiberetur] rettet fra adhibeatur, Aaadhibeatur Aa4a, Aa4badhiberetur Aa1, Aa1a, Aa2, Aa3, Aa5. 11. he dictiones de alia manu scripte] has ... scriptas Aa. 12. Auschult.] Anschult. skrevet med gotiske bogstaver som var det et tysk ord, Aa1, Aa1a. 14. bullata] bullatorum rettet fra bullatam el.lign., Aabullatorum de øvrige hss. 15. he dictiones sculpte] has dictiones sculptas Aa. 16. apparuerunt] dette ord eller existunt ovf. er overflødigt og bør slettes. 17. <instrumentum>] tilf. af en anden hånd i Aa2. 18. appendendo] før rettelse, Aaappenso Aa efter rettelse samt alle øvrige hss. 19. Arosiensis] rettet fra Aroensis e.lign., Aa. 20. Asloensis] rettet fra Aslaensis el.lign., Aa.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.