1436. 11. august . Lund


Hans (Pedersen) Laxmand, udvalgt ærkebiskop af Lund, stadfæster domkapitlets privilegier.

Tekst efter A. lakunerne udfyldt efter Aa.

Tekst

Universis presentes litteras inspecturis vel audituris Johannes dei gracia archielectus Lundensis confirmatus eternam in domino salutem ♦

Exquo domini prepositus decanus totumque capitulum nostrum Lundense nobis in Christo dilectum nobis humiliter supplicarunt quatinus eorum privilegia que a predecessoribus nostris huc usque habuisse dinoscuntur in articulis infrascriptis graciose confirmare dignaremur nos piis eorum precibus inclinati ac predecessorum nostrorum predictorum vestigiis inherere volentes annuimus et consensu[1] unanimi ipsius [c]apituli nostri ordinamus perpetuis temporibus irrefragabiliter observandum ♦

Primo quod cum aliquis prelatorum vel canonicorum de[2] [ips]o capitulo diem clauserit extremum extunc ipsius exsequtor de capitulo existens unacum aliis exsequtoribus sui testamenti [omnes] et singulos fructus redditus et servicia de suis dignitate[3] canonicatu et prebenda necnon de mensa si residens [exstitit] provenientes per an[num in]tegrum a die mortis sue computandum pro suis exsequiis honorifice faciendis et pro debitis [ipsius de]functi fideliter solvendis percipiat et ordinacionem meram in bonis omnibus et singulis dictorum beneficiorum teneat [ad termin]um prenotatum et si aliquid reddituum seu proventuum predictorum ultra legatorum vel debitorum hujusmodi solu[cionem super]fuerit veris heredibus ipsius defuncti plenarie sine fraude qualibet assignetur salvis tamen [estimacionibus] omnibus[4] beneficiorum predictorum ♦

Item quod domini prelati et canonici Lundenses qui nunc sunt aut qui pro tempore fuerint et [eorum vicarii] in ecclesiis eorum[5] intitulatis seu prebendis aut dignitatibus suis annexis residentes a solucione [cathedratici] et aliorum jurium et onerum omnium archiepiscopalium[6] sint liberi et exempti ♦

Item quod iidem prelati et canonici [Lundenses jurisdictione]m [archiepiscopa]lem omnimodam super villicos colonos et inquilinos et familiam eorum in bonis [ecclesiaticis sive] mundanis eorum residentes habea[n]t ac de[cimam archiepiscopalem] de annona alecibus et aliis [quibuscumque per totam] dyocesim libere levent et integre percipiant [ab iisdem] ♦

[Item quod rebelle]s contumaces et obsti[natos ab ips]is familiis cum litteris ipsorum prelatorum et canonicorum propriis per censuram ecclesiasticam aggravacionis [et divorcii] sentenciis ac aliis majoribus causis d[um]taxat exc[eptis] libere poterint[7] cohercere ♦

Item quod dicti [prelati et c]anonici Lundenses emendam super causis quadraginta marcharum et inferiorum cum banslet per totam dyocesin [et frethkø]p de familia sua libere pot[erint] sublevare ♦

Item quod [fam]ilia predictorum prelatorum et canonicorum in placito archiepiscopali [incau]sata coram dominis suis respondeat et satisfa[ciat] pro delictis ♦

Item quod bona predictorum prelatorum et canonicorum communia et specialia in consimili libertate cum bonis nostris propriis conservabimus juxta posse ♦

Item <quod> dicti prelati et canonici in conducendis exaccionibus pro equali p[ensi]one omnibus aliis preferantur ♦

Item quod privilegia canonicorum [hu]cusque h[abita] non infringamus ♦

[Item quod in ca]stris advocatos ponamus secundum consilium capituli vel sa[nioris partis et] non ali[t]er ♦

Item quod ponamus offi[ci]ales in curia Lundensi secundum consilium capituli clericos et [nullo modo laico]s ♦

Non solum autem premissos articulos verum eciam omnia et singula privilegia et gracias [que] et quas a [qui]bus[cunque] pred[e]cess[oribus] nostris actenus habuerant [cum] omnibus et singulis articulis testamenti venerabilis patris domini Ni[colai dudum archiepiscop]i Lundensis [a] predictos prelatos canonicos et fabricam ecclesie Lundensis concernentibus tenore [presencium confir]mamus et servare promittimus inconcusse ♦

In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appens[um] ♦

[Datum Lundis an]no d[omini] mcdxxx sexto crastin[o] beati Laurencii martiris / ♦

1. consensu] A Aa: concessu Aa1. 2. de] A Aa1: diem de Aa. 3. dignitate] herefter udstreget et prebenda Aa. 4. omnibus] A: omnium Aa Aa1. 5. ecclesiis eorum] A: in eorum ecclesiis Aa Aa1. 6. omnium archiepiscopalium] A: archiepiscopalium omnium Aa Aa1. 7. poterint] A: poterunt Aa Aa1.
a. testamenti venerabilis patris domini Ni[colai dudum archiepiscop]i Lundensis ] DD 4.3.484.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.