1437. 6. juni. Bistrup


Jens (Pedersen (Jernskæg)), biskop i Roskilde, stadfæster Niels Esbernsen Billes grundlæggelse og dotering af Sankt Katarinas alter og vikarie i Roskilde domkirke.

Tekst efter A.

Tekst

Universis ad quorum noticiam pervenerit presens scriptum Johannes dei gracia episcopus Roskildensis salutem in domino ♦

Racioni congruit ut ea que discrecione previa / racionabiliter ordinata sunt et maxime que divinum cultum et animarum salutem respiciunt observacione inviolabili perseverent ♦

Hinc est quod dilectus in Christo filius Nicolaus Esberni . dictus Bille in Halleløff terrena . pro eternis commutare desiderans vicariam quandam perpetuam in ecclesia nostra Roskildensi[1] bonis suis in anime sue parentum suorum et heredum / remedium et salutem fundandam decrevit pariter et dotandam prout in litteris super hoc confectis[a] plenius continetur instarique fecit humiliter et devote hujusmodi vicarie fundacioni et dotacioni bonorumque ac reddituum donacioni et dimissioni nostre comfirmationis auctoritate sibi misericorditer adhiberi ♦

Nos igitur affectum suum laudabilem piumque desiderium quod ad divinum cultum audiendum habuit considerantes dicte vicarie fundacioni et dotacioni bonorumque donacioni et assignacioni ratificamus approbamus atque auctoritate dei patris omnipotentis nostraque auctoritate ordinaria confirmamus perpetuis temporibus duraturas ♦

In quarum ratificacionis approbacionis et confirmacionis testimonium sigillum nostrum presentibus duximus appendendum ♦

Datum curia nostra Bistorp anno domini mcdxxxseptimo octava corporis Christi ♦

1. in ecclesia nostra Roskildensi] Tilf. over linjen.
a. litteris super hoc confectis] = DD 1436. 1. maj, nr. 14360501001.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.