1415. 11. marts. Konstanz


Pave Johannes 23. giver Flora, enke efter væbneren Mogens Båd, tilladelse til at vælge en skriftefader, der kan meddele hende fuld syndsforladelse én gang i hendes liv foruden i hendes dødsøjeblik.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Johannes (episcopus servus servorum dei)[1] nobili mulieri Floore relicte nobilis viri Magni Bootes armigeri Slesvicensis diocesis salutem (et apostolicam benedictionem)[2] . ♦ Provenit (ex tue devotionis/ affectu/ quo nos et Romanam ecclesiam revereris/ ut petitiones tuas illas presertim que anime tue salutem respiciunt/ ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati/ ut confessor tuus quem duxeris eligendum/ omnium peccatorum tuorum de quibus corde contritus et ore confessus fueris/ semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consueverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri/ tibi quatinus claves ecclesie se extendunt/ et gratum in oculis divine maiestatis extiterit/ auctoritate apostolica concedere ualeat/ devotioni tue tenore presentium indulgemus/ sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda/ eam tibi per te si supervixeris/ vel per heredes tuos si tunc forte transieris faciendam injungat/ quam tu vel illi facere teneamini ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaris proclivior ad illicita imposterum committenda/ volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte committeres/ quo ad illa predicta remissio tibi nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum)[3]

Datum Constantie 5. id. martii anno 5.

1. Johannes (episcopus servus servorum dei)] Johannes etcetera Aa. 2. salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etcetera Aa. 3. Provenit (ex tue devotionis/ affectu/ quo nos et Romanam ecclesiam revereris/ ut petitiones tuas illas presertim que anime tue salutem respiciunt/ ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati/ ut confessor tuus quem duxeris eligendum/ omnium peccatorum tuorum de quibus corde contritus et ore confessus fueris/ semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consueverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri/ tibi quatinus claves ecclesie se extendunt/ et gratum in oculis divine maiestatis extiterit/ auctoritate apostolica concedere ualeat/ devotioni tue tenore presentium indulgemus/ sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda/ eam tibi per te si supervixeris/ vel per heredes tuos si tunc forte transieris faciendam injungat/ quam tu vel illi facere teneamini ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaris proclivior ad illicita imposterum committenda/ volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte committeres/ quo ad illa predicta remissio tibi nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum)] Provenit etcetera Aa.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.