1415. 12. marts. Konstanz


Pave Johannes 23. tillader lægmanden Frellev Kristiansen (Frille) og hans hustru Ude fra Ribe stift at have et rejsealter.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l., formlerne udfyldt efter DD 1403. 1. jul., nr. 14030701001.

Tekst

Johannes (episcopus servus servorum dei) dilecto filio Frille Christierni laico et dilecte filie Odilie ejus uxori Ripensis diocesis salutem (et apostolicam benedictionem) ♦

Sincere (devotionis affectus quem ad nos et Romanam geritis ecclesiam non indigne meretur ut petitionibus vestris illis presertim quas ex devotionis fervore prodire conspicimus quantum cum deo possumus favorabiliter annuamus ♦

Hinc est quod nos vestris devotis supplicationibus inclinati ut liceat vobis habere altare portatile cum debita reverencia et honore super quo in locis ad hoc congruentibus et honestis possitis per proprium vel alium sacerdotem ydoneum missam et alia divina officia sine juris alieni prejudicio in vestra presencia facere celebrari devotioni vestre tenore presentium indulgemus. ♦

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦

Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum) ♦

Datum Constantie 4. id. martii anno 5. ♦

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.