1416. 5. november. Roskilde


Notarialinstrument udstedt af Tyge Jensen, klerk i Roskilde stift, at Roskilde domkapitel under bispestolens vakance af frygt for at miste kirkens øvrige gods havde ladet kong Erik 7. af Pommern inddrage borgen København.

Tekst efter A.

Tekst

In nomine domini amen ♦

Anno a nativitate ejusdem mccccxvio indiccione ix die Jovis quinta mensis novembris hora primarum vel quasi apostolica sede vacante in domo capitulari ecclesie Roskildensis ac mei notarii publici et testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia personaliter constituti honorabiles viri domini Laurencius decanus Cristernus prepositus Nicholaus Billæ archidiaconus Johannes Brynekini cantor necnon Johannes Jacobi decanus Lundensis Jacobus Johannis Nicholaus Boecii Johannes Pauli archidiaconus Lundensis Andreas Gerichini Nicholaus Lagonis Ericus Laurencii Johannes Andree Michael Clementis Magnus Hennichini Laurencius Nicholai Johannes Petri de Stokholm Johannes Gerichini Johannes Finsen Johannes Laxman Mathias Benedicti Johannes Jacobi Clemens Clementis Johannes Petri et Johannes Pauli canonici ecclesie Roskildensis capitulum ejusdem ecclesie representantes asseruerunt unanimiter et dixerunt se propter metum qui cadere potuit in constantem eis a serenissimo principe ac domino Erico dei gracia regnorum Dacie Swecie et Norwegie Slavorum Gotorumque rege ac duce Pomarensi contra omnem justiciam a sacrorum canonum sanctiones impositum et illatum quoddam solempne castrum wlgariter nominatum et appellatum castrum Hafnense invitissime sequestrasse ♦

Nam idem serenissimus princeps predictis prelatis et canonicis graviter minabatur dicens ♦

Si nobis sepedictum castrum recusaveritis assignare vel ad manus aliquorum dominorum juxta velle nostrum sequestrare extunc bona tam mobilia quam immobilia mense episcopi Roskildensis totique capitulo ejusdem ecclesie ibidem attinencia et spectancia consistabimus universa ♦

Unde predicti prelati et canonici ut tot et tanta bonorum dispendia evadere possent pretensum castrum Hafnense ut asseruerunt . sequestraverunt ♦

Super istis omnibus et singulis prelati et canonici memorati me notarium publicum infrascriptum unanimiter rogaverunt ut sibi unum vel plura publicum seu publica conficerem instrumentum seu instrumenta ♦

Acta sunt hec anno die mense hora loco quibus supra presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Nicholao Luberseen canonico Hafnensi Johanne Hemmingi sacrista et Hermanno Andree rectore scolarium perpetuis vicariis ecclesie Roskildensis predicte testibus ad premissa rogatis et requisitis ♦

( Til venstre herfor Tyge Jensens notarmærke ) Et ego Tuco Johannis clericus Roskildensis diocesis publicus imperiali auctoritate notarius quia premissis omnibus et singulis dum sic ut premittitur fierent et agerentur una cum prenominatis testibus presens interfui eaque omnia et singula premissa sic fieri vidi et audivi et per alium fideliter me aliis occupato negociis conscribi feci et in hanc publicam formam redegi signoque et nomine meis solitis et consuetis consignavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum ♦

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.