1417. 29. september. København


Jens Gadensteen, borger i København, pantsætter sin gård i den søndre ende af Tyskemannegade i København til Jens Pedersen (af Emdrup), væbner, for 30 mark sølv i gangbar mønt. Så længe pantsættelsen løber, skal mikkelsdag være den eneste indløsningsdag. Indtil pantet bliver indløst skal Jens Pedersen oppebære den årlige indtægt, dvs. tre mark sølv, af den nævnte gård uden modregning i gældens hovedstol. Jens Gadensteen forpligter sig til ikke at afhænde gården til tredjepart. Når pantet indløses, skal indtægten i det år følge hovedsummen uden modregning. Jens Pedersens udgifter til eventuelle forbedringer og udbedringer af gården skal efter fire opmænds vurdering godtgøres ham af Jens Gadensteen.

Tekst efter Aa.

Tekst

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Gadensteen civis Hafnensis salutem in domino.♦

Notum facio universis presentibus et futuris, quod recognosco me nobili viro Johanni Petri armigero presentium exhibitori in triginta marcis argenti legalis bone et dative monete teneri et esse veraciter obligatum, pro quibus quidem triginta marcis argenti eidem Johanni Petri curiam meam, in qua nunc personaliter resideo, in australi parte in quodam angulo a communi platea dicta Thytheskemanne gade Haffnis sitam, una cum omnibus et singulis suis pertinentiis, duabus domibus, dictis bodher, a boreali parte contiguis a dicta curia duntaxat exceptis, inpignero per presentes, ipso die beati Michaelis, qui pro termino redemptionis omni anno habeatur, per me vel meos heredes, ab ipso vel suis heredibus pro triginta marcis argenti redimendam. ♦

Si vero in dicto solutionis termino defecero, quod absit, extunc idem Johannes Petri et sui heredes pretextu dampni et interesse ratione dicte pecunie debito solutionis termino, ut premittitur, non solute, pensionem redditus et obventiones a dicta curia videlicet tres marcas argenti percipiant annuatim, in sortem principalis pecunie minime computandas, donec dicta curia per me vel meos heredes ab ipso Johanne Petri vel suis heredibus pro dictis triginta marcis argenti legaliter redimatur ♦

Addito insuper, quod si dictam curiam alicui vendere vel pro majori summa pecunie exponere vel inpignerare, necessitate cogente, debeam, extunc eidem Johanni Petri vel suis heredibus et nulli alteri dictam curiam pro consimili pecunia vel pretio competenti inpignerare vel vendere me astringo. ♦

Volo etiam et ex deliberato animo consentio, quod pensio dicte curie dicto solutionis seu redemptionis termino summam sequatur principalem in summam principalis debiti minime computanda. ♦

Hoc adjecto, quod si eamdem (!) curiam per incendium vel guerram, quod absit, quomodolibet contigerit desolari, extunc quidquid idem Johannes Petri vel sui heredes in dicto fundo edificaverit vel edificaverint, melioraverit vel melioraverint, qualem eis pro eisdem reedificationibus et meliorationibus recompensam faciam, seu heredes mei faciant, stabit ad arbitrium quatuor discretorum ex utraque parte eligendorum. ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis virorum discretorum, videlicet Andree Laurenzsøn et Henrici van Berghen , proconsulum Haffnensium, Johannis Jacobi , Laurencii Winnere , Bertoldi Qwaatz et Arnoldi Krusæ , consulum ibidem, presentibus est appensum. ♦

Datum Haffnis anno domini mcdxvii ipso die beati Michaelis archangeli.♦

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster