1419. 26. februar. København Gråbrødrekloster


Ærkebiskop Peder Lykke af Lund erklærer, at kong Erik 7. af Pommern i hans og rigsrådets nærvær har tilbudt biskop Jens af Roskilde at lade striden om Københavns slot og by med tilhørende gods på landet afgøre af ærkebiskoppen og rigsrådet.

Tekst efter A.

Tekst

Nos Petrus L{uo}kkæ dei gratia archiepiscopus Lundensis Swecie primas et apostolice sedis legatus coram omnibus quorum interest vel interesse poterit tenore presencium publice protestamur . quod sub anno domini millesimo quadringentesimo decimonono die xxvia mensis februarii videlicet ipsa dominica quinquagesime Hafnis in domo fratrum minorum . in presencia nostra et plurium aliorum de consilio suo personaliter constitutus serenissimus princeps / et dominus noster graciosissimus dominus Ericus eadem gracia Dacie Swecie et Norvegie regnorum Sclavorum Gothorumque rex et dux Pomeranensis accersito ad se reverendo fratri nostro domino Johanni dei gracia episcopo Roskildensi vive vocis sue oraculo retulit verba que sequuntur ♦

Domine episcope Roskildensis ad noticiam nostram deventum est . quod vos nuper in placito generali terre Sielandie existentes . castrum Hafnense quod in possessione nostra ad presens retinemus cum suis attinenciis videlicet villa Hafnensi et aliis bonis in rure situatis impetistis / ad quod vobis taliter respondemus quod parati sumus ex nunc et eciam imposterum tempore inter nos rationabiliter deputando coram domino archiepiscopo Lundensi hic presente comparere intendimus ad standum juri coram eo et consiliariis regni nostri Dacie et a vobis ex parte Roskildensis ecclesie similiter acceptandum in hiis que ex utraque parte inter nos possunt seu poterint justa occasione ventilari ♦

In cujus rei testimonium secretum nostrum presentibus duximus appendendum ♦

Datum et actum anno die et loco supradictis ♦

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.