1419. 27. oktober.


Hans Henriksen, kaldet von Berge, pantsætter for 10 mark sølv i gangbar mønt de tre boder i Ladbrostræde, som han fik med sin hustru, til sin svoger Arild Kruse, rådmand i København. Indtil pantet bliver indfriet, hvilket skal ske til mikkelsdag, skal Arild Kruse hvert år oppebære alle indtægter af de nævnte boder uden modregning i gældens hovedstol.

Tekst efter A.

Tekst

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes Henrici dictus van Berghen salutem in domino sempiternam ♦

Noverint universi presentes et futuri quod recognosco me et heredes meos suagero meo dilecto Arnoldo Kruse consuli Hafnis in decem marchis argenti legalis monete et dative teneri et esse veraciter obligatum pro quibus quidem decem marchis argenti eidem Arnoldo Kruse bona mea matrimonialia videlicet tres tabernas meas circa mare in plathea Lathbrostrede sitas orientaliter a molendina inpignero per presentes tali condicione quod antedictus Arnoldus fructus et redditus de predictis tribus tabernis annuatim sublevet et in sortem principalis debiti minime computandos donec predicta bona ut premittitur cum omnibus et singulis pertinenciis suis nullis exceptis ab ipso Arnoldo vel heredibus suis per me vel meos heredes pro predictis decem marchis argenti et nullo alio valore in ipso die sancti Michaelis legaliter redimantur ♦

Insuper obligo <me> et meos heredes antedicto Arnoldo Krwse et suis heredibus antedictas tres tabernas cum suis pertinenciis appropriare disbrigare et secundum legesterre liberare ab impeticione quorumcumque ♦

In cujus rei testimonium sigillum meum una cum sigillis virorum discretorum videlicet Laurencii Winnere Johannis Jacobi Betoldi Quatz consulum Hafnis presentibus est appensum ♦

Datum anno domini mo cdo xixo vigilia Simonis et Jude ♦

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.