1420. Rom


Paven meddeler kong Erik, at han til kamp mod de bøhmiske kættere har pålagt en etårstiende af alle gejstlige indtægter i hele kristenheden, og anbefaler sin nuntius, magister Johannes Schallermann, pavelig auditør og kapellan.

Stub: tekst og oversættelse under udarbejdelse

Tekst

Carissimo in Christo filio Erico Dacie regi illustri salutem. Sicut per alias nostras litteras celsitudini tue scripsimus seriose nuper pro causa fidei et sustentando exercitu fidelium contra Bohemos hereticos qui non solum ipsam fidem sed omnem politicum statum et rectum uiuendi ordinem confundere moliuntur, decimam vnam integram vnius anni omnium fructuum et prouentuum ecclesiasticorum in vniuerso orbe consistencium duximus imponendum prout in litteris nostris desuper confectis plenius continetur pro eius executione negocii ad defendendam fidem catholicam necessarii et salutaris ad diuersas mundi partes diuersos nuncios de curia nostra et inter alios dilectum filium magistrum Johannem Schallerman palacii apostolici causarum auditorem capellanum et nuncium nostrum destinamus cui nonnulla commisimus nostra parte referenda serenitati tue super ista materia. Velis igitur in hiis eidem dilecto adhibere credencie plenam fidem. Datum Rome etc