1421. 15. juli. Roskilde


Peder (Ovesen) Steeg, kannik i Roskilde, opretter testamente til fordel for gejstlige institutioner og navngivne enkeltpersoner. Herunder modtager det af ham selv og hans moder grundlagte alter for sankt Bartholomæus i det store Vor Frue Kapel i Roskilde domkirke hans gods i Gammelby i Fakse herred og i Uglestrup i Volborg herred.

Tekst efter A.

Tekst

In nomine domini amen ♦

Cum nichil morte cercius et hora mortis nil incercius quisque pro modulo suo ex bonis sibi a deo in hac vita concessis anime sue previdere diligenciam sollicitam habeat atque curam ♦

Hinc est quod ego Petrus Steeg canonicus Roskildensis licet corpore debilis mente tamen sanus testamentum et ultimam voluntatem meam condo et ordino in hunc modum ♦

Primo videlicet ad quoddam altare in majori capella beate Marie virginis ecclesie Roskildensis quod ego una cum dilecta genetrice mea Cristina Awonis fundavimus in honorem beati Bartholomei apostoli dedicandum ubi meam ac dilecta genetrix mea eligimus sepulturam / do et[1] in perpetuam possessionem assigno omnia bona mea in Gambleby provincie Faxeheret ac omnia bona mea in Wglestorp provincie Walburgsheret sita cum omnibus et singulis dictorum bonorum pertinenciis humidis et siccis nullis penitus exceptis prout in literis fundacionis dicti altaris[a] super hoc confectis plenius continetur ♦

Item monasterio beate Marie virginis Roskildis centum panes i lagenam cerevisie et i pernam lardi ♦

Item claustro sancte Agnetis ibidem c panes i lagenam cerevisie et i pernam lardi ♦

Item claustro sancte Clare ibidem c panes i lagenam cerevisie et i pernam lardi ♦

Item claustro predicatorum ibidem c panes i lagenam cerevisie et i pernam lardi ♦

Item claustro minorum ibidem c panes i lagenam cerevisie <et> i pernam lardi ♦

Item domui leprosorum in monte ibidem c panes i lagenam cerevisie et i pernam lardi ♦

Item dilecte genetrici mee Cristine supradicte duo vasa argentea dicta sølffscale / ♦

Item dilecto swagero meo Conrado Massow unum coclear argenteum ♦

Item dilecte sorori mee Mætte unum annulum aureum et unum coclear argenteum ♦

Item dilecte sorori mee Helene togam meam nigram ♦

Item domino Effrardo canonico Roskildensi unum coclear argenteum ♦

Item fratri meo Petro Awonis tunicam meam griseam cum foderatura ♦

Item Andree Wilhelmi unum polidrum rubeum ♦

Item Johanni Michaelis equm meum bruneum ♦

Exequtores hujus testamenti ac ultime voluntatis mee constituo et ordino dilectam matrem meam Cristinam predictam ac nobiles viros dominum Effrardum Jacobi canonicum Roskildensis et Conradum Massow swagerum meum supradictos ipsos in domino requirendo quatinus in omnibus et contra omnia et singula premisa effectualiter exequenda fideliter se exhibeant prout in ipsis fiduciam repono specialem et coram summo judice voluerint respondere ♦

Datum Roskildis anno domini millesimo quadringentesimo vicesimo primo tercia feria proxima ante festum beate Margarete virginis et martiris meo ac dilecte matris mee sepedicte sub sigillis presentibus honorabilibus viris dominis Suenone Tuonis canonico Roskildensi magistro Petro Boecii perpetuo vicario ibidem et Jacobo Hemmingi rectore ecclesie Biergby testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis ♦

1. et] Tilf. over linjen, A.
a. literis fundacionis dicti altaris] Kendes ikke, men jf. det senere grundlæggelsesbrev DD 1431. 17. juli, nr. 14310717001.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.