[Omkring 1423]. . Nykøbing Mors


Borgmestrene og byrådet i Nykøbing Mors beder kong Erik 7. af Pommern gribe ind til deres fordel, da biskoppen i Børglum nylig har indsat en for byen og Dueholm Kloster unyttig præst ved Skt. Klemens Kirke, skønt den er byens eneste kirke, og klosteret i omtrent 40 år har haft den og forrettet sjælesorg for borgerne

Tekst efter Aa.

Tekst

Illustrissimo principi ac domino domino Erico dei gracia Danorum Swenorum Noricorum Slavorum Gotorumque regi et duci Pomeranorum Ebbo Nicolai Brwnøffwæ proconsules Tuo Torchilli Thomas Petri Petrus Torchilli Cristernus Nicolai Tyco Micaelis Torchillius Nicolai Johannes Deghen consules Johannes Kool civis ville Nicopie in Morssø debitum ac humile servicium et nos inquantum possumus ad omnia vestra beneplacita benivolos fore pariter et paratos ♦

Homo angaria compulsus libenter illum visitare desiderat a quo subsidium estimat rehabere ♦

Vestre quidem gracie ac dominacionis magnitudini notum facimus per hec scripta quod ecclesia sancti Clementis Nicopie infra nostre civitatis limina dicta byfredt jacet et nunquam villa nostra Nicopia aliam ecclesiam parochialem habuerat quam eandem unde provisor domus ordinis sancti Johannis baptiste de Duholm ac fratres sui eandem ecclesiam circa quadraginta annos habuerant et nobis ad salutem animarum nostrarum ac parentum nostrorum prefuerant ut illis regraciamur et nobis alius plebanus non bene utilis esse poterit quam eidem ♦

Jam vero dominus noster episcopus unum presbiterum in eadem ecclesia nobis non utilem per officialem suum noviter introduci jussit ordini sancti Johannis in dampnum et nobis in obprobrium pariter atque dampnum ♦

Quare dominacionem vestram aggredimur humilime exorando quatenus gracia vestra de commodo nostro in hujusmodi dignetur cogitare quoniam gracia vestra et ordo beati Johannis baptiste maximam possessionem terrarum habent parochia in eadem ♦

In Cristo vivite feliciter et valete ♦

Scriptum Nicopie nostris sub sigillis ♦

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster