Tekst efter Aa1.
Die veneris duodecima mensis may hora terciarum vel quasi[1] coram egregio domino Ludvico commissario prefato in domo sue residencie, videlicet in camera ipsius domus comparuerunt strenuissimi viri domini Ericus Crumdik et Johannes Petri canonicus Lundensis procuratoris et procuratorio nomine illustrissimi domini regis Dacie sepedicti et pro eo juxta relacionem venerabilis domini Johannis prepositi Camnensis eisdem procuratoribus assistentis exposuerunt, quod jura et leges regni Dacie disponunt in casu cause presentis: ♦
Quod si ipse procurator jurat cum testibus undecim fide dignis esse vera, que dicta sunt et attestata per testes pro parte domini regis Dacie examinatos et illa super quibus sunt interrogati juxta cedulam, quam exhibuerunt in latino sermone, jus debet esse et jura pro eis et parte sua, cujus quidem cedule tenor inferius inseretur. Que cedula in latino descripta, lecta et interpretata in sermone almanico. ♦
Idem dominus commissarius sedens pro tribunali in loco predicto, habita informacione, quidem dicta jura et leges sic disponunt, et volunt eosdem procuratores vel alterum eorum ad jurandum contenta in dicta cedula fore vera, an cum testibus undecim juxta petita supra, si et in quantum ipsa jura sic disponere et non aliter, dimisit, delatoque ipsis procuratoribus jure per ipsum dominum commissarium, idem procuratores et testes . . . quilibet eorum singulariter super quolibet capitulo ipsius cedule illis de latino ad tewtunicum interpretate per interpretes Johannem et Everardum, ad hoc specialiter per serenissimum dominum nostrum Romanorum regem deputatos, juraverunt ad sancta dei ewangelia, ita verum esse, ut in ipsa cedula continetur. ♦
Quibus sic peractis, domini procuratores predicti petierunt a dicto domino commissario processum factum in hac causa ac testes examinatos eorumque dicta et attestaciones publicari et pro publicatis haberi, partemque adversam ad hoc citari, et tunc dominus commissarius, ut supra, sedens ipsam citacionem decrevit et fieri voluit et mandavit pro die crastina hora terciarum et alia fieri juxta cedulam ipsius citacionis, cujus tenor inferius inseretur per Petrum de Gambalantis nuncium juratum esse presentem. ♦
Qui quidem nunccius juratus predictus data et assignata sibi cedula una per me Anthonium notarium infradictum et suprascriptum in se dictam citacionem et alia continere. Iens ad castrum Gattorp et inde rediens, retulit eidem domino commissario et michi Anthonio notario, se isto die hora quarta post meridiem vel quasi[2] ex commissione et mandato dicti domini commissarii, se ivisse ad castrum Gottorp, ibique invenisse illustrem dominum Hinricum ducem Sleswicensem in castro Gottorp, videlicet in secundo circuitu interiori ipsius castri, ipsumque dominum ibidem apprehensum citasse tam pro se quam fratribus suis juxta formam cedule ipsius, quam sibi legit in latino sermone, presentibus aliquibus, qui illam eidem illustri domino duci interpretabantur in tewtonico. Aliaque fecisse et dixisse, qui ex forma dicte cedule debebat et sibi per dictum dominum commissarium fuerunt mandata. ♦
Quam relacionem idem nunccius juratus fecit, ut supra, in domo residencie dicti domini commissarii in Flensborg dicta die, presentibus ibidem Johanne et Eberhardo interpretibus, sepedictis testibus etcetera. ♦
Tenor cedule supra, qua dicti procuratores et testes infradicti jurarunt, talis est videlicet.
Articuli producendi pro intencione serenissimi domini regis Dacie (etc. =DD 1424. 9. maj, nr. 14240509019).
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.