1425. 27. januar. Rom, Santi Apostoli


Pave Martin 5. tillader Helene, enke efter ridder Henrik Ahlefeldt i Odense stift, at vælge en skriftefader, som kan meddele hende fuld syndsforladelse i hendes dødsstund.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l. de udeladte formler udfyldt efter DD 1404. 17. mar., nr 14040317002

Tekst

Martinus (episcopus servus servorum dei)[1] dilecte filie Lene relicte Henrici de Aneveld militis vidue Ottoniensis diocesis salutem (et apostolicam benedictionem)[2]

Provenit (ex tue devotionis / affectu / quo nos et Romanam ecclesiam revereris / ut petitiones tuas illas presertim que anime tue salutem respiciunt / ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati / ut confessor tuus quem duxeris eligendum / omnium peccatorum tuorum de quibus corde contritus et ore confessus fueris / semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consueverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri / tibi quatinus claves ecclesie se extendunt / et gratum in oculis divine majestatis extiterit / auctoritate apostolica concedere valeat / devotioni tue tenore presentium indulgemus / sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda / eam tibi per te si supervixeris / vel per heredes tuos si tunc forte transieris faciendam injungat / quam tu vel illi facere teneamini ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaris proclivior ad illicita imposterum committenda / volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte committeres / quo ad illa predicta remissio tibi nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum)[3]

Datum Rome apud ss. Apostolos 6. kal. febr. anno 8.

1. Martinus (episcopus servus servorum dei)] Martinus etcetera Aa. 2. salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etcetera Aa. 3. Provenit (ex tue devotionis / affectu / quo nos et Romanam ecclesiam revereris / ut petitiones tuas illas presertim que anime tue salutem respiciunt / ad exauditionis gratiam admittamus. ♦ Hinc est quod nos tuis supplicationibus inclinati / ut confessor tuus quem duxeris eligendum / omnium peccatorum tuorum de quibus corde contritus et ore confessus fueris / semel tamen in mortis articulo eam plenam remissionem quam Romani pontifices consueverunt interdum per speciale privilegium personis aliquibus impertiri / tibi quatinus claves ecclesie se extendunt / et gratum in oculis divine majestatis extiterit / auctoritate apostolica concedere valeat / devotioni tue tenore presentium indulgemus / sic tamen quod idem confessor de hiis de quibus fuerit alteri satisfactio impendenda / eam tibi per te si supervixeris / vel per heredes tuos si tunc forte transieris faciendam injungat / quam tu vel illi facere teneamini ut prefertur. ♦ Et ne quod absit propter hujusmodi gratiam reddaris proclivior ad illicita imposterum committenda / volumus quod si ex confidentia remissionis hujusmodi aliqua forte committeres / quo ad illa predicta remissio tibi nullatenus suffragetur. ♦ Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. ♦ Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum)] Provenit etcetera Aa.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.