Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Vacante nuper parrochiali ecclesia, que prepositura ruralis dicitur, in Ederstede Slesvicensis diocesis per obitum Johannis Strandingh , Nicolaus Stenwere, alias Zurekol , eandem auctoritate ordinaria extitit assecutus. Supplicat igitur Hermannus Singher presbiter Verdensis diocesis, quatenus sibi de parrochiali ecclesia in Miltstede dicte Slesvicensis diocesis, vacante per assecutionem alterius beneficii curati dicti Nicolai [fructus 7 mr.], dignemini providere, non obstantibus canonicatu et prebenda [ecclesie] Slesvicensis, de quibus auctoritate apostolica extitit sibi provisum, cujus[1] possessionem nondum habet [fructus 4 mr.] ...
Supplicat Hinricus Brugghe clericus Raseburgensis diocesis, quatenus sibi de parrochiali ecclesia, que prepositura ruralis[2] existit, vacante per obitum Johannis Strandingh [fructus 12 mr.], dignemini providere.
Concessum pro utroque.
Datum Rome apud ss. Apostolos 8. id. maji anno 8.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.