1426. 3. november. Rom, Santi Apostoli


Pave Martin 5. pålægger biskoppen i Århus at sørge for, at Morten Spurv, også kaldet Sperling, klerk i Ribe stift, bliver indsat som domprovst i Viborg (embedet ledigt efter den tidligere indehaver Jens Madsens død), når ærkebiskoppen i Lund har gennemført kapitlets sekularisering.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

.. Episcopo Arusiensi.

Litterarum scientia, vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutis merita, super quibus apud nos .. Martinus Sparch, alias Sperling , clericus Ripensis diocesis baccalarius in decretis fide digno commendatur testimonio, nos inducunt, ut illa sibi libenter concedamus que suis commoditatibus fore conspicimus oportuna.

Hodie siquidem pro parte .. Erici regis Dacie illustris ac Laghonis episcopi Vibergensis inter alia exposito, quod, licet abolim ecclesia Vibergensis ordinis s. Augustini possessionibus, bonis, fructibus et proventibus sufficienter dotata fuisset et apud illam religio viguisset, tamen temporis crescente malitia et religionis zelo successive neglecto illa adeo decreverunt, quod debitus canonicorum et personarum numerus ex hiis commode non poterat sustentari, nec reperirentur idonei, qui inibi habitum assumere vellent regularem, ac pro parte eorundem regis et episcopi nobis supplicato, ut ordinem ipsum supprimere et certum numerum canonicorum et personarum secularium in ipsa ecclesia instituere et alias super hiis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur, nos tunc per alias nostras litteras .. archiepiscopo Lundensi, si premissa et alia tunc nobis exposita repperiret fore vera sibique expediens videretur, ordine predicto suppresso numerum canonicorum et personarum secularium eadem ecclesia juxta illius exigentiam facultatum auctoritate nostra instituendi et alia faciendi licentiam fuimus elargiti, prout in eisdem litteris plenius continetur.

Cum autem prepositura ecclesie predicte, que inibi dignitas major post pontificalem existit, et quam quondam Johannes Mathie[1] ... obtinebat, per ejusdem Johannis obitum ... vacaverit, et vacet ad presens, nullusque de illa preter nos hac vice disponere potuerit sive possit pro eo, quod nos dudum antea omnes dignitates in cathedralibus ecclesiis post pontificales majores tunc vacantes et inantea vacaturas collationi et dispositioni nostre reservantes decrevimus extunc irritum et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contingeret attemptari, nos volentes tam ecclesie, ut premissa eo celerius exequantur, quam Martino prefatis premissorum meritorum suorum intuitu necnon consideratione dicti regis pro eodem Martino dilecto familiari suo nobis super hoc humiliter supplicantis pro sui status decentia de alicujus subventionis auxilio providere fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus preposituram predictam, que curata est, et ad quam quis per electionem assumitur [fructus 12 mr. arg.] ......, eidem Martino per eum tenendam, regendam ac etiam gubernandam, quousque dictus ordo in prefata ecclesia per eundem archiepiscopum vigore litterarum predictarum suppressus fuerit, auctoritate predicta commendare, ita quod idem Martinus fructus hujusmodi recipere et de illis debitis ipsius prepositure supportatis oneribus disponere et ordinare libere et licite valeat .... alienatione[2] tamen quorumcunque bonorum immobilium et pretiosorum mobilium ipsius prepositure eidem Martino penitus interdicta, et nichilominus, postquam ordo prefatus in dicta ecclesia suppressus fuerit, ut prefertur, preposituram eandem .. eidem Martino ... auctoritate prefata conferre procures ...... non obstante, quod idem Martinus predicti ordinis vel alterius regularis observantie professor non existit ........

Datum Rome apud ss. Apostolos 3. non. nov. anno 9.

2. alienatione] alimenatione, APD, hvilket ikke giver mening og må bero på en trykfejl.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.