1426. 21. december. Rom, Santi Apostoli


Benedictus de Guidalottis, stedfortrædende pavelig kammermester, bevidner at biskop Ulrik i Århus har opfyldt sin pligt til at besøge kurien hvert tredje år ved sin prokurator Morten Spurv, klerk i Ribe stift, og absolverer ham for en eventuel ekskommunikation desangående

Tekst efter Ny kirkehist. Samlinger l.l., arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Universis presentes literas inspecturis Benedictus de Guidalottis legum doctor apostolice camere clericus reverendi in Christo patris domini Francisci miseratione divina archiepiscopi Narbonensis domini pape Camerarii in Camerariatus officio locum tenens salutem etc.

Universitati vestre notum facimus per presentes, quod cum reverendus in Christo pater dominus Ulricus dei gratia epicopus Arusiensis in Dacia teneatur singulis trieniis Romana curia citra montes existente sedem apostolicam sive limina beati Petri et Pauli apostolorum visitare, per honorabilem virum Martinum Sparg clericum Ripensis diocesis procuratorem suum ad hoc legitime constitutum pro uno triennio nunc currente die septima mensis Junii anni nativitatis domini millesimi cccc xx iiiiti incepti et ut sequitur finiendo die dat. presentium tempore debito sedem ipsam et limina cum devotione debita visitavit, nichil tamen idem procuratione visitationis huiusmodi eidem camere obtulit seu servivit.

Et insuper eundem dominum Ulricum episcopum ab excommunicationis ac reatu periurii penis et sententiis, si quas ob moram retardate visitationis huiusmodi incurrerit, tenore presentium absolvimus et reddimus absolutum, secumque super irregularitatis macula, si quam etiam occasione premissorum celebrando divina vel immiscendo se illis non tamen in contemptum clavium contraxerit, misericorditer dispensando.

In quorum testimonium presentes literas fieri et sigilli Camerariatus officii supradicti quo utimur fecimus appensione muniri.

Datum Rome apud sanctos Apostolos sub anno a nativitate domini millesimo cccco xxo vio, indictione iiii, die xxa ia mensis Decembris pontificatus vero sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Martini divina providentia pape quinti anno decimo

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.