Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.
Nuper Johannes Coci parrochialem ecclesiam in Peterstorp in terra Imbrie Ottoniensis diocesis per obitum Johannis Kedink <vacantem>[1] ex presentatione ducum Slesvicensium, ordinarii collatione petita licet non obtenta, extitit assecutus.
Dubitat tamen dictus Johannes presentationem et assecutionem hujusmodi viribus non subsistere.
Supplicat igitur, quatenus sibi de dicta parrochiali ecclesia [fructus 8 mr.] dignemini de novo providere.
Concessum. F. Gebennensis .
Datum Rome apud ss. Apostolos 7. id. febr. anno 10.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.