1428. 11. juli. Genazzano


Pave Martin 5. imødekommer to ansøgninger fra Tvilum kloster. For det første om at forene Søby kloster med Tvilum kloster, og om at overføre den enlige nonne der bor der til et andet nærliggende kloster. Søby kloster var grundlagt da Helene, enke efter Lars Uffesen (Hvide), tilskødede alt sit gods til biskop Oluf i Århus med det formål at grundlægge et nonnekloster til Vor Frue, og på den betingelse at alt godset, såfremt klostret ikke stod færdigt ved hendes død, skulle overgå til Tvilum Kloster. Nu efter Helenes død står Søby kloster endnu ufærdigt, og dets gods og ejendele er i fare for at falde i hænderne på Lars Thomsen (Vesteni) og hans folk, som generer de gejstlige og har slået en præst ihjel, og for at gå over til Helenes kødelige arvinger. For det andet om at forene landsbyen Truust med Tvilum kloster. Landsbyen har hørt til Tvilum klosters moderkirke Ladegård, men beboerne har forladt kirken til fordel for et andet sogn, hvis sognekirke imidlertid allerede er meget rig, og som er meget vanskelig at nå til fra Truust

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

. . Exponitur s. v. pro parte . . conventus Twilensis cenobii ordinis S. Augustini Arusiensis diocesis, quod, cum olim quedam domina Lena relicta domini Laurentii Offessen quondam militis domino Olavo Arusiensi episcopo omnia bona sua patrimonialia et matrimonialia necnon et omnia bona, que de domino Nicolao Lembek milite quondam habuit, unacum aliis bonis, que per mortem filii sui jure hereditario obtinuit, ubicumque locorum in regno Dacie situata cum omnibus suis pertinentiis mobilibus et immobilibus, silvis, pratis, pascuis, piscaturis etiam nil excepto ad edificationem et possessionem cuiusdam claustri in Siobii dicti ordinis s. Augustini diocesis predicte sub nova structuratione per ipsum edificandi ob reverentiam b. Marie Virginis et salutem sue scotaverit et donaverit ac pure resignaverit perpetuo possidenda conditionibus tamen servatis, que sequuntur, quod ipsa memorata domina Helena omnia bona pro dicti claustri edificatione et consummatione ad dies suos libere habeat ordinanda, sed si inceptam dicti claustri edificandi structuram propter insufficientiam vel inopiam aut etiam vite sue brevitatem predicta domina Helena consummare vel perficere nequiverit, extunc omnia bona prelibata cum omnibus pertinentiis post eius mortem dicto claustro b. Marie virginis in Twillen per eandem scotationem ob remedium et salutem anime sue et ob predicte b. Marie reve[re]ntiam perpetue possidenda firmiter debeant adjacere, prout in litteris super hoc confectis, quarum tenores hic habere dignemini pro sufficienter expressos, latius continetur.

Verum, pater sancte, quod dicta domina Helena, dum vitam duceret[1] in humanis, dictum claustrum pro certis monialibus per eam inceptum et structuram ipsius propter insufficientiam et dicte domine inopiam in vita sua non potuit consummare nec ad finem debitum perducere[2] , et ideo dictus locus in Siobiicloster cum[3] singulis bonis suis ac universis pertinentiis ac utensilibus mobilibus et immobilibus nullis exceptis post eius mortem eidem cenobio sic donatis et pertinentibus, [sci]licet pro duodecim monialibus inibi instituendis, prout in bullis apostolicis Bonifacii pape IX[a] . . . latius continetur, remansit imperfectus, tamen propter reddituum exilitatem et bonorum tenuitatem pronunc solum in una moniali satis vaga et garrula stat contentus, imo, quod magis dolendum est, divine laudis organa inibi fuerunt et adhuc sunt totaliter diminuta et dimissa et, nisi remedium apponatur celeriter, dictus locus et bona pronunc ad manus laicorum, videlicet Laurentii Thomassen et suorum sequacium clero plurimum infestorum ac cuiusdam sacerdotis interfectorum, veniunt applicanda et sunt de presenti in scandalum ecclesie et diminutionem libertatum eiusdem et ad carnales dicte domine Lene heredes transibunt.

Et propterea, beatissime pater, ad evitandum premissa pro parte dictorum exponentium et de consensu ordinarii dicti loci, videlicet Arusiensis episcopi, e. s. v. humiliter supplicatur quatinus eidem Tvilensi cenobio [fructus 20 flor.], qui multa onera habet supportare, et in quo sunt multi fratres pauperes inibi deo famulantes, dictum locum in Siobiicloster, sicut premittitur desolatum et imperfectum, monialibus destitutum et depressum [fructus etiam 20 flor. auri] cum omnibus juribus et pertinentiis suis perpetuo unire dignemini, prout intentio dicte domine Helene fundatricis fuit et coram rege Dacie dicto episcopo ordinario Arusiensi proprio motu scotando expressit atque donavit, ita quod cedentibus vel decedentibus simul vel successive monialibus liceat preposito et conventui dicti loci Tvilensis cenobii eiusdem claustri in Siobiicloster monialium juriumque et pertinentiarum predictorum possessionem auctoritate propria libere apprehendere et in suos usus convertere et perpetuo retinere et illius possessiones, redditus ac jura ad suos usus applicare et gubernare seu gubernari facere per canonicos regulares dicti conventus, prout in litteris scotationis dicte domine Helene lucide continentur, et quod in dicto loco Siobiicloster de cetero nulla monialis recipiatur, sed ordinarius loci illam solam indevotam monialem, que nunc in dicto loco existit, in aliquo monasteriorum, in quo plures[4] reperiuntur, locum assignet ...

Item pro parte . . conventus eiusdem Tvilensis cenobii e. s. v. humiliter supplicatur, quatinus quandam pauperem villam nomine Thrust per 7 vel 8 pauperes rusticos inquilinos dicti cenobii inhabitatam prope idem cenobium et parrochialem ecclesiam pauperem, dictam Lathegurth, matricem ecclesiam eiusdem cenobii, situatam quasi pronunc desolatam alie (!) parrochie, que divitiis et populosa multitudine parrochianorum plurimum congaudet, parrochiali[5] multum in remotis posite, quam pauperem villam valoris 6 flor. auri dicti cenobii et parrochialem eorundem inquilinorum dictorum pronunc ecclesiam pons longus et raro pertransibilis necnon via paludosa et multun aquosa et periculosa intermediant et vix semel in anno dictam parrochialem ecclesiam visitare poterint seu quoad perceptionem sacramentorum visitari nec decimas ibi cum aliis portare valeant nec cum aliis inquilinis[6] dicti cenobii in regio tributto solvendo, quum imponitur, conjungi potuerit, unde plurimum agravantur, quod dictam villam jam incipiunt relinquere desolatam, etiam unire dignemini, ad quod assensus ordinarii loci per dictum conventum prius requisitus accedat seu interveniat …

Fiat de utroque de consensu. O.

Datum Genezani Penestrine diocesis 5. id. Julii anno 11.

1. duceret] duxeret, Aa. 2. perducere] perduci, Aa. 3. cum] et, Aa. 4. plures] plura, Aa. 5. parrochiali] parachialem, Aa. 6. inquilinis] inquilinus, Aa.
a. in bullis apostolicis Bonifacii pape IX] Dipl. Dan. 4. rk. IV nr. 110.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.