1428. 20. juli. Genazzano


Pave Martin 5. bekræfter Tvilum klosters privilegier og besiddelser, bl.a. sognekirkerne Gjern og Ladegård, som blev givet til klostret af biskop Gunner af Ribe ved grundlæggelsen. Klostret er plaget af adskillige der er fjendtligt stemt over for det, og som har bevirket at klostret ikke frit kan nyde sine besiddelser og privilegier vedrørende fyrremarkssager af dets undergivne

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Cum prepositura monasterii b. Marie virginis in Twilom canonicorum regularium sub regula[1] s. Augustini Arusiensis diocesis degentium zelo devotionis per quendam Gunnarum olim episcopum Ripensem in salutem anime sue et parentum suorum constructa et dotata fuisset, que monasterio Dalbiensi eiusdem ordinis Lundensis diocesis immediate subjecta existeret, assignatis per eundem episcopum bonis de propriis sumptibus, unde sustentarentur, etiam ad hoc donatis libere pariter et unitis duabus parrochialibus ecclesiis, videlicet Gerenedh et Lathegarth, quarum una pro fundatione loci, altera pro victualibus et necessariis canonicorum eiusdem, parrochianis earundem tunc consentientibus, per episcopum Arusiensem tempore, quo fuit electus dicte ecclesie Arusiensis, ad augmentationem divini cultus eiusdem monasterii, et deinde per archiepiscopum metropolitanum tunc temporis existentem dicta constructio et dotatio de prefati episcopi et capituli sui Arusiensis consensu <fuit>[2] approbata, que quidem prepositura dicti monasterii b. Marie virginis in primeve sue fundationis tempore multis privilegiis per prelatos reges et principes eidem monasterio et prepositure indultis super causis XL marcharum et infra de inquilinis suis rusticis familiis servitoribus et colonis ratione delicti multandis et tailliandis gauderet pacifice.

Verum[3] tractu temporis incepit dicta prepositura propter aliquos † juris et monasterii emulos multas injurias sustinere, prout et adhuc hodiernis temporibus sustinet, in suis bonis, et dictis privilegiis gaudere non potest, ut de jure deberet. Ut igitur concessio privilegiorum dicto monasterio indultorum firmius existeret et ipsis privilegiis melius gaudere possent, supplicat dictus conventus Tvilensis, quatenus huiusmodi privilegia ex certa scientia dignemini confirmare.

Fiat et exhib[eatur]. O.

Datum Genezani Penestrine diocesis 13. kal. aug. anno 11.

1. canonicorum regularium sub regula] rettet af Gertzsub regula canonicorum regularium, Aa. 2. <fuit>] Tilføjet af Gertz. 3. Verum] Gertzunde, Aa.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.