1429. 28. oktober. Rom, Santi Apostoli


Pave Martin 5. giver Nicolaus Sachow, provst i Slesvig, lov til at bytte sit embede til et andet inden for et tidsrum af to år.

Tekst og arkivalske oplysninger efter APD l.l.

Tekst

Nicolao Sachow preposito ecclesie Slesvicensis.

Vite ac morum honestas (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut tibi reddamur ad graciam liberales)[1] .

Tuis itaque supplicationibus inclinati, tibi[2] , preposituram ecclesie Slesvicensis, que in illa dignitas major post pontificalem existit, et quam obtines, ex causa permutationis, in qua tamen nulla pactio illicita vel simoniaca pravitas interveniat, in manibus loci ordinarii, sedis apostolice super hoc licentia alias minime requisita, pro quocunque alio beneficio cum cura vel sine cura ..... cum quacunque persona, etiam si persona ipsa apostolicarum abbreviator vel earundem aut penitentiarie nostre litterarum scriptor aut noster seu alicujus ex s. Romane ecclesie cardinalibus familiaris continuus commensalis seu dicte sedis capellanus aut nuntius vel fructuum camere apostolice debitorum collector sive subcollector fuerit, infra biennium a data presentium computandum in manibus quorumcunque ordinariorum locorum, in quibus prepositura et beneficium predicta consistunt, resignandi, ac eisdem ordinariis ex eadem causa resignationem hujusmodi recipiendi ac beneficium, etiam si dispositioni apostolice reservatum existat, tibi et persone prefate preposituram hujusmodi auctoritate apostolica conferendi plenam tenore presentium licentiam elargimur.

Volumus autem, quod ordinarius seu ordinarii hujusmodi de nomine et cognomine persone et beneficii, quod ipsa persona resignaverit, ac diebus collationum hujusmodi gentes dicte camere vel collectores fructuum predictorum in illis partibus deputatos certificare procuret.

Datum Rome prope ss. Apostolos 5. kal. nov. anno 12.

1. (aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita super quibus apud nos fidedigno commendaris testimonio nos inducunt ut tibi reddamur ad graciam liberales)] etc. Aa. 2. tibi] herefter ut Aa; slettet af Gertz.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.