Tekst efter Bunge l.l.
Sanctissimo in Cristo patri, domino Martino divina providencia sacrosancte Romane et universalis ecclesie summo pontifici, domino meo graciosissimo.
Beatissime pater et domine reverendissime. Cum submisse cervicis tam devota quam debita humiliacione affectuosa pedum oscula beatorum.
Prohibente nimirum humilitatem meam appostolice sublimitatis dingnitate insolliti familiaris alloquii crebo verba prorumpere, swadent tamen, ymmo jubent, contracte dudum familiaritatis federa ac innati propinquitas sangwinis amico atque cognato, eciam si ad celi cardines subleventur, inviolande amicicie jura non denegare, ex quo fit, ut quod silencio tegendum fore illa suggerit, hec inpaciencie dissimulacionem eruptuare per intervalla compellant.
Unde transitum nuper faciente per regna mea domino Heinrico capellano reverendi patris, domini Cristiani episcopi Osiliensis , presencium exhibitore, de statu meo regnorumque meorum, de quorum integritate successu<u>m[1] vestram beatitudinem gratulari non dubito, hoc saltem ei non immerito significandum fore judicavi, me unacum prescriptis regnis meis et subditis, divina propicia pietate, prospere et sub illesa concordia vitam agere serenissimamque principem, vestre sanctitatis devotam filiam, consortem meam carissimam felicis memorie, cujus gratissimo me privavit altissimus contubernio, vestre beatitudinis piis oracionibus sub ultima valediccione spiritum suum devotissime commendasse.
Et cum inter solacia hoc unum precipuum michi reputem, de vestre beatitudinis votiva sospitate incolumique statu gratas frequenter suscipere posse novitates, ipsi vestre beatitudini humiliter supplico, quatenus de ipsius tam personali quam curie statu sub temporis oportunitate me<a>[2] desideria suis litteris saciare[3] quandoque dignetur.
Preterea, beatissime pater, audito ex prefati domini episcopi supramemorati cappellani narracione, preceptores ordinis Theotonicorum terre Livonie castra prefate ecclesie Osiliensis nuper in absencia pastoris cepisse atque detinentes occupare, captus non modica admiracione, non solum de ipsorum episcopi et ecclesie ejus dampnis atque dispendiis, verum eciam de hujusmodi discordie inter clerum et religiosos eventu, et quod non ante res ipsa michi innotuisset, non modice dolui, quippe cui ante hujusmodi operis perpetracionem facile deo cooperante, ne ad effectum conceptum[4] malum, si precognitum habuissem, duceretur, sufficiencia et congrua media occurre<re>[5] potuissent.
Quoniam igitur, stantibus rebus ut nunc, supramemoratis episcopo et ecclesie ejus tucius quam ad vestre beatitudinis umbram, cui eorum causam fideliter recommissam haberi[6] desidero, refugium nusquam patet, obnixis eam precibus supplicibus inploro, quatenus ipsas partes ad amicabilem concordiam sub indempnitate prefatorum episcopi et ecclesie ejus, si et in quantum fieri poterit, reducere aut reduci per alios ordinare dignetur, meam operam, sicubi in hac parte aut alias deservire sibi posse existimet, habitura de bono corde paratam, attendens[7] potissimum, quam periculosum sit ipsi tocius ecclesie corpori sub harum utique malicia<ru>m[8] tempore inter clerum atque religiosos hujusmodi pullulare discordias, cum prochdolor in pluribus jam locis tam clerus quam religio aliunde perniciosius pati videantur.
Scriptum in castro meo Haffnensi anno domini 1430o mensis maji die 24., meo sub secreto.
Sanctitatis vestre filius et devotus Ericus dei gracia Dacie, Swecie, <Norwegie,>[9] Sclavorum <G>othorumque[10] rex et dux Pomeranie etc.
I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.