1433. 4. marts. Rom, S. Pietro


Pave Eugenius 4. pålægger biskopperne i Teramo og Lübeck og abbeden i Doberan kloster i Schwerin stift at overdrage kanonikat og præbende i Lund, ledige ved den tidligere indehaver Hans Vilhelmsens død, til Oluf Nielsen Birting, klerk fra Viborg stift.

Tekst og arkivalske oplysninger efter Dipl. dioc. Lund. l.l.

Tekst

Eugenius (episcopus servus servorum dei)[1] venerabilibus fratribus Aprutino et Lubicensi episcopis et dilecto filio abbati monasterii Doberanensis, Zwerinensis diocesis, salutem (et apostolicam benedictionem)[2] .

Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Olavus Nicolai, alias Biraragh[3] , clericus Wibergensis diocesis, fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad graciam liberales.

Cum itaque, sicut accepimus, canonicatus et prebenda ecclesie Lundensis, quos quondam Johannes Wilhelmi ipsius ecclesie canonicus, dum viveret, obtinebat, per obitum ejusdem Johannis, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacaverint et vacent ad presens, nos volentes eidem Olavo premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere specialem discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios canonicatum et prebendam predictas, quarum fructus, redditus et proventus quatuor marcharum argenti valorem annuum secundum communem extimacionem non excedunt, ... cum plenitudine juris canonici ac omnibus juribus et pertinenciis suis prefato Olavo auctoritate nostra conferre et assignare curetis ...

Datum Rome apud sanctum Petrum quarto nonas marcii anno secundo.

1. (episcopus servus servorum dei)] etcetera Aa. 2. (et apostolicam benedictionem)] etcetera Aa.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.