[1433. omkring 3. september]. Uppsala


Petrus, ærkedegn i Uppsala, og kapitlet sammesteds beder (Peder Lykke, ærkebiskop i Lund) om at støtte deres side i spørgsmålet om ærkebispesædet i Uppsala og om at skrive til paven, at den af kapitlet valgte ærkebiskop er mere gavnlig for kirken og riget end Arnold Clementsson.

Tekst efter Aa.

Tekst

Nostri recommendacione cum reverencia debita premissa ♦

Reverende pater . quamvis nuper in presentis tribulacionis ecclesie nostre negocio paternitati vestre cum certis litteris alium transmisimus nuncium . nunc tamen invalescente molestia . alterius nuncii pulsacione vos inquietare cogimur iterato / nam continue de implacabili domini regis commocione contra dominum nostrum archiepiscopum terribiliores nobis insonant rumores . cujus[1] eleccionem et provisionem pretenso presentacionis juris cassare nititur ♦ elecciones non solum Upsalensis ecclesie . verum eciam singularum ecclesiarum cathedralium hujus provincie cupiens infirmare . quo dato omnia jura et privilegia ecclesie excidunt et tota ejus libertas in servitutem miseram redigetur . ♦

Que eciam[3] miserabilior ecclesie servitus inferri potest quam quod ipsa statutis et privilegiis libertata divinis et humanis illum maritum accipiat qui[2] non diligitur nec eligitur . sed per violenciam ingreditur . non in consolacionis adjutorium . sed in sponse obprobrium et ruinam . ♦

Hinc igitur reverendam paternitatem vestram rogamus humiliter . requirimus instanter et cum suspiriis exhortamur quatinus impreciabile hoc libertatis donum quod quisque nostrum pro posse defensare juraverat totis viribus vita et rebus defendere conemini . ne huic provincie miserabilis casus accidat Bohemorum ♦

In Pragensi namque ecclesia quamdiu eleccio viguit . fides floruit ♦ sed procurante diabolo incensionis ingressum tandem successit indignus qui nec voluit nec valuit fidem aut ecclesiam defendere . sub cujus regimine utraque corruerunt[4] . ♦

Sic revera si jam admittitur ad metropolim non pastor ovium . sed lupus rapax suspicandum . et verisimiliter in aliis ecclesiis similes aut forte deteriores prefici . quorum utique preposicioni casus fidei accedit consequenter . ♦

Et quia dominus noster archiepiscopus exilium[5] patitur . vos quia post eundem primum locum in provincia teneatis ad vos spectat congregacionem episcoporum et prelatorum procurare et adnuatis[6] viribus et consiliis vos[7] murum opponere pro domo Israel . scilicet pro ecclesia dei ♦ hoc enim dominus noster archiepiscopus hortatur consulit et requirit . et ut credimus non in gloriam suam querens sed conservacionem et profectum libertatis ecclesiastice et fidei Christiane . ♦

Et quamquam ad hujusmodi defensionis auxilium omnes astringamur . vos tamen precipue qui datus estis ecclesie Upsalensi per sedem apostolicam conservator specialis eleccionum[a] . ut eisdem oportune defensionis auxilio assistatis ♦ Et pro ista congregacione episcoporum et capitulorum posset pretendi quod concilium generale Basiliense jam celebratur[8] . ad quod expediret . ymmo necessarium esset procurares aliquos de provincia destinari ♦

Insuper ipse dominus noster archiepiscopus requirit et rogat . et nos ex parte ejusdem humiliter exoramus quatinus paternitas vestra dignetur . scribere domino apostolico . id quod simpliciter verum scimus . videlicet quod persona ipsius domini archiepiscopi utilior sit regno et ecclesie . quam persona domini Arnoldi nec pigeat aut pudeat hujus regni incolas eundem dominum archiepiscopum testimonialibus . commendare litteris . cum pene omnes prelati et nobiles Dacie †utinam tam veris quam aliunde† personam domini Arnoldi in suis litteris[b] forsan extortis missis domino apostolico commendarunt[9] . ♦

Altissimus paternitatem vestram incolumem conservet . ad honorem ecclesie sue sancte ♦

Scriptum Upsalie ♦

Petrus archidiaconus et capitulum Upsalense paternitatis vestre humiles oratores ♦

1. cujus] måske har der i originalen stået quod ejus. 2. eciam[3] miserabilior ecclesie servitus inferri potest quam quod ipsa statutis et privilegiis libertata divinis et humanis illum maritum accipiat qui] understreget i Aa. 4. corruerunt] = corruit, hvorfra det også synes rettet i Aa. 5. Et quia dominus noster archiepiscopus exilium] understreget i Aa. 6. adnuatis] måske fejl for adnuere. 7. vos] måske fejl for vestris. 8. jam celebratur] måske fejl for hic celebraretur. 9. commendarunt] = commendarint.
a. datus estis ecclesie Upsalensi per sedem apostolicam conservator specialis eleccionum] Der hentydes til DD 2.1.21, 8. dec. 1250. b. suis litteris] DD 1432. 20. sep., nr. 14320920001.

Oversættelse

I perioden frem til 30. januar 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.