Tekst efter Aa.
Reverendissimi patres et domini prelati gloriosi et amici carissimi ♦
Post precinseram[1] et obnixiorem quam tantis patribus debemus et possumus nostram recommendacionem et salutem dignemini quesumus[2] nostris sermonibus et querulosis relatibus in hiis que sequuntur benignam acommodare audienciam et [...][3] reverencia non sine gravi cordis molestia suspicamur quod sanctissimus pater noster [...][4] pontifex [...][5] quorum divorum (?) [...][6] s longeva [...][7] jura atque statuta quibus hactenus in eleccionibus episcoporum et p[re]latorum promocionibus libere usi sumus[8] et gavisi / infirmare ceperat et turbare / instituendo episcopos nobis contrarios cum ingratitudinis vicio in nostrum contemptum atque despectum hic intrare et ascendere cupientes quorum quidam pretensus magister probatur Olavus / qui veritate supressa et falsitate sugesta / ad ecclesiam Upsalensem erga apostolicam sedem se procuraverat exaltari / ♦
Alius naturalis et notorius regni prosequtor et emulus existens in ecclesiam Slesvicensem intrusus dinoscitur cujus intrusionis pretextu / corona Daciana se lesam et diminutam exlamat / in una tota diocesi et ducatu ♦
Nosse pretera non dedignetur apostolica sedes vestraque[9] clemens benignitas / quia cathedrales ecclesie per hec regna per progenitores nostros reges fundate noscuntur atque cum regiis possessionibus et regalibus prediis solenniter sic consistunt dotate / ut non solum patroni vocari / sed ut patroni teneri ac honorari debeamus ♦
In quo jam[10] jure turbamur offendimur et gravamur adeo <ut>[11] non immerito multorum iudicio / justa nobis tribuitur occasio questionis hujuscemodi namque malo / opportuno remedio nisi celerius obvietur pertimescimus verissimiliter majora mala / divisiones et scandala in hiis partibus sequtura ♦
Sed unde nobis sanctissimi patris nostri tam displicens indignacio quam pro culpa minime recognoscimus ignoramus ♦
Ea propter reverendissimi patres et domini ad attentissimam precum nostrarum obsecracionem / obediencie sinceritatem et concordie bonum dignemini tanti laboris assumpta sarcina informare sanctissimum dominum nostrum atque efficere penes ipsum / quatenus nos in juribus statutis et consuetudinibus nostris quemadmodum ceteros mundi reges et regna juribus suis et statutis gaudere sinit / dimittere et conservare dignetur ♦
Non artando nos ad inconveniens alta consideracione pensato / quia inter catholicos reges in finibus Rutenorum et paganorum positi / quorum insultus et insidias sustinemus in dies / extremi circa has mundi partes residemus / eo quoque / quia diu progenitores nostri et nos pro modulo / ut filii pacis et obediencie apostolice sedis / necnon ex sacrosancte Romane ecclesie perseveranter colla subegimus et hodie tanto[12] utique magis voluntarie subigemus quo graciosius in nostris juribus nos tueri protegere et manutenere decreverit apostolica sanctitudo ♦
Super quibus omnibus et singulis voce et scripto norunt venerabiles patres regnorum nostrorum ac nostri deputati ambassiatores in presenti ut confidimus apud vos constituti paternitates vestras plenius edocere / quas semper altissimo celorum domino / qui in hiis et aliis ecclesie sancte agendis vobis inspirare dignetur spiritum consilii sanioris commendamus ♦
Scriptum apud villam nostram Haffnensem anno ab incarnacione domini millesimo quadringentesimo tricesimo quarto mensis maji die octava nostro sub secreto / ♦
I perioden 1. januar 2017 til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.