1434. 10. juli. Vordingborg


Ærkebiskoperne Peder (Lykke) i Lund og Aslak (Bolt) i Nidaros protesterer på alle tre rigers vegne mod slesvigkanniken Erik Bondesens indsættelse som kollektor af den af konciliet i Basel pålagte halvtiende (5%), da han som holstener hører til rigernes åbenbare fjender.

Stub: tekst og oversættelse under udarbejdelse

Tekst

Uniuersis etc. Cum in rebus ambiguis et difficilibus interposita quandoque protestacio tueri soleat protestantem hinc est quod nos P[etrus] Lundensis et A[slacus] Niderosiensis ecclesiarum archiepiscopi etc. pro nobis et ceteris conprouincialibus nostris coepiscopis et fratribus ob certas causas in hoc parlamento non presentibus totoque clero et ecclesia prouinciarum Lundensis Upsalensis et Niderosiensis melioribus forma via et iure quibus possumus excipiendo et protestando dicimus et proponimus, quod licet sacrosanctum generale Basiliense concilium vniuersalem ecclesiam representans cui fideliter adherere et humiliter obedire volumus sicut et tenemur, cuidam domino Erico Bundonis canonico Slesswicensi sub certis modo penis et processibus per suas bullatas literas vices et auctoritatem commiserit exigendi leuandi et colligendi vicesimum denarium seu semidecimam quorumcunque fructuum reddituum prouentuum et emolumentorum ecclesiasticorum et spiritualium ad quascunque personas ecclesiasticas seculares et regulares qualitercunque et quibuscunque tytulo iure et modo spectancium et alia omnia et singula faciendi gerendi et exercendi, que huiusmodi colleccionis officium requirit, prout in ipsis sacri concilii literis lacius continetur. Verumptamen cum dictus dominus Ericus de terra et domino capitalium inimicorum serenissimi principis domini nostri regis regnorum et subditorum suorum existat videlicet de comitatu Holzacie potestatemque habeat grauissimas in nos fulminandi sentencias inuocandi eciam auxilium brachij secularis, contra eiusdem domini Erici Bundonis personam, quam ex causa premissa vehementer suspicatam habemus, excipiendo dicimus, quod ipsum ad huiusmodi collectoris officium admittere formidamus, eciam quod collecta tanta pecuniarum summa venire posset ad manus inimicorum et sic fortassis contingeret nos ipsos parare regnis nostris flagellum. quamuis insuper nichil notamenti posset inferre regnis stantibus treugis istis temporalibus, tamen timemus exploracionem terrarum que treugis exspirantibus in preiudicium et dampnum regnorum redundare posset, vnde verisimiliter presumendum quod sacrum generale concilium si hec attendisset nequaquam illi persone saltem in hiis regnis huiusmodi auctoritatem et officium et specialiter fulminandi in nos tam graues et penales sentencias commisisset. Et causam huiusmodi suspicionis parati sumus probare in continenti. Quod si dictus dominus Ericus huic nostre excepcioni legitime stare noluerit sed nos clerum et ecclesiam vigore commissionis sibi facte vlterius vexare seu infestare voluerit protestamur de appellando ymmo tenore presentis cedule a tam periculoso grauamine ad prefatum sacrum Basiliense generale concilium appellamus et prouocamus in hac materia sanius informandum, presertim cum infra prouincias nostras reperiantur alie sufficientes et ydonee persone que sine suspicione et periculo supradictis ad huiusmodi mandatum sufficiant exequendum. Protestamur insuper quod has nostras excepciones et appellaciones non interponimus animo subtrahendj sacro concilio reuerenciam quam tenemur et obedienciam uel ipsius resistendi mandatis, cui firmiter ut prefertur adherere et obedire volumus sicut et tenemur, sed animo grauaminibus et periculis verisimiliter imminentibus juris remediis prouidendi