1438. 4. januar. Sakristiet i Lund domkirke


Den offentlige notar Peder Iversen vidimerer efter anmodning fra Hans Laxmand, ærkebiskop i Lund, den skriftlige aftale, som Thorlav Olufsen, provst i Bergen, har indgået med Hans Laxmand, ærkebiskop i Lund, om, at ærkebiskoppen, hans efterfølgere og hans bispesæde skal holdes skadesløse for alle afgifter til det pavelige skatkammer i forbindelse med Thorlavs udnævnelse til biskop i Viborg, som er sket med ærkebiskoppens autoritet, og han bevidner, at aftalen er blevet læst op i nærværelse af kapitlet, Peder Iversen selv og 4 vidner.

Tekst efter A.

Tekst

In nomine domini amen / ♦

Anno a nativitate ejusdem mccccxxx viijo indiccione prima pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Eugenii divina providencia pape quarti anno ejus octavo quarta die mensis januarii hora decima vel quasi in sacristia ecclesie Lundensis in venerabilis capituli ibidem mei notarii publici infrascripti testiumque infrascriptorum presencia personaliter constitutus reverendissimus in Christo pater et et dominus / dominus Johannes Laxman dei gracia archiepiscopus dicte Lundensis ecclesie Swecie primas et apostolice sedis legatus / venerabilem virum dominum Thorlavum Olavi prepositum ecclesie xii apostolorum Bergensis in episcopum ecclesie Wibergensis eligendum et confirmandum inter plures sermones inter eos hincinde ventilatos pro quadam cedula sibi dudum per eum directa et presentata postulabat ut eam in venerabilis sui capituli predicti meique notarii et testium infrascriptorum presencia publicaret et legeret alta voce . quam sic perlectam et publicatam antedictus reverendissimus in Christo pater dominus Johannes archiepiscopus per prenominatum domini Thorlavum in manus mei publici notarii committi et tradi jussit petens sibi exinde unum confici publicum instrumentum cujus quidem cedule tenor de verbo ad verbum sequitur in hac forma . ♦

Ego Thorlavus Olavi prepositus ecclesie xii apostolorum Bergensis in nomine domini auctoritate metropolitana sancte sedis Lundensis in episcopum Wibergensem eligendus et confirmandus protestor et promitto quod nunc et in antea pretextu hujusmodi eleccionis et confirmacionis reverendissimum in Christo patrem dominum Johannem Laxman archiepiscopum Lundensem suosque quoscumque successores ac sedem ipsam Lundensem pro et ab impeticione solucione et obligacione camere apostolice pro parte ejusdem Wibergensis ecclesie totaliter et omnino servabo indempnes ad id obligans ipsam ecclesiam Wibergensem et me necnon meos ibidem quoslibet successores / ♦

Super quibus omnibus et singulis prefatus reverendissimus dominus archiepiscopus sibi a me notario infrascripto ut premittitur fieri petiit et tradi instrumentum unum publicum seu publica instrumenta ♦

Acta sunt hec anno domini indiccione die hora loco pontificatu et omnibus aliis quibus supra . presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Martino preposito Wibergensi Mathia Johannis Boetio Sommar dicte Lundensis ecclesie perpetuis vicariis et Symone Esgeri presbitero Burglanensis dyocesis testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis ♦

( Til venstre herfor Peder Iversens notarmærke )

Et ego Petrus Ivari clericus Sleswicensis dyocesis publicus sacra imperiali auctoritate notarius quia hujusmodi cedule produccioni perleccioni et transumpcioni omnibusque aliis et singulis dum sic ut premittitur fierent et agerentur unacum testibus infrascriptis presens interfui eaque sic fieri vidi et audivi ideoque hoc publicum instrumentum manu propria confeci signoque et nomine meis solitis et consvetis signavi rogatus et requisitus in fidem et evidens testimonium omnium premissorum ♦

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.