1445. 3. april. Rom


Paven befaler abbeden i Øm kloster at bekræfte ridderen Henrik Knudsen (Gyldenstjerne) til Boller i Aarhus stift som patron for Sønderholm og Frejlev kirker i Viborg stift, da det oprindelige privilegium er gået tabt.

Stub: tekst og oversættelse under udarbejdelse

Tekst

Eugenius episcopus servus servorum dei abbati monasterii in Eem Arusiensis diocesis. Humilibus supplicum votis libenter annuimus etc. Exhibita nobis nuper pro parte nobilis Henrici Kanuti M. Arusiensis diocesis petitio continebat, quod licet progenitores sui fuerint ac etiam hodie ipse existat patroni parrochalium in Sonderholm et Fredeloff Vibergensis diocesis ecclesiarum ac in possessione juris presentandi singulas personas ydoneas ad singulas earundem, tamen propter guerrarum turbines et alios sinistros eventus, qui partes illas preteritis temporibus afflixerunt, ipse per privilegia forsan casualiter amissa de jure patronatus ecclesiarum hujusmodi fidem facere non potest, quare nobis fuit supplicatum, ut super hoc suo statui providere dignaremur. Nos igitur de premissis certam notitiam non habentes discretioni tue mandamus, quatinus te informes et, si reppereris predictum H. ejusque heredes dictarum ecclesiarum patronos esse debere, decernas, prout de jure fuerit faciendum. Datum Rome apud s. Petrum 2. non. aprilis pontific. nostri anno 15.