[1404]. 16. juni .


John Paraunt aflægger regnskab i henhold til kongeligt brev af 1404 11. maj for sin rejse til Sverige og Norge som deltager i forhandlingerne med dronning Margrete og Erik 7. af Pommern

Tekst efter A

Tekst

Compotus Iohannis Paraunt seruientis regis ad arma de receptis et uadiis suis missi in quodam uiagio in seruicio regis uersus partes Swecie et Northwaye in comitiua. episcopi Bangorensis anno tercio per breue regis de priuato sigillo suo datum xi° die maii. anno quinto thesaurariobaronibus et camerariis huius scaccarii directum irrotulatum in memorandis de termino trinitatis eodem anno regis primo per quod[1] breue rex de assensu consilii sui mandauit prefatis thesaurario et baronibus quod debite computent cum prefato Iohanne Paraunt per sacramentum suum de dicto uiagio quod ipse nuper fecit de mandato regis in nuncio suo ad partes predictas in comitiua predicti. episcopi et denariis regis per dictum Iohannem receptis per hanc causam faciendo eidem Iohanni debitam allocacionem in hac parte de talibus uadiis per diem de die quo recessit de ciuitate regis Londonie uersus partes predictas usque ad suum redire ibidem qualia aliis seruientibus[2] ad arma eiusdem status euntibus in seruicio regis ad partes exteras ante hec tempora allocata existunt una cum custubus racionabilibus pro passagio et repassagio suis maris et de eo quod per compotum illum per regem prefato Iohanni debitum. racionabiliter inuentum fuerit prefati thesaurarius et camerarii. eidem Iohanni solucionem uel sufficientem assignacionem habere faciant. uidelicet de huiusmodi receptis uadiis et expensis ut infra. Idem[3] reddit compotum de xxvi. libris xiii solidis iiii denariis receptis de thesaurario et camerariis ad receptam scaccarii xxviii° die iunii termino anno tercio super uadiis suis missi una cum episcopo Bangorensi et aliis uersus partes predictas <ad>[4] tractandum de quodam maritagio inter dominum Henricumprincipem Wallie et filiamregis Swecie ac de quodam alio maritagio inter regem dictorum regnorum et filiam regis huius fiendo sicut continetur in pelle memorandorum ad eandem receptam de eisdem termino. et anno et eciam in quadam cedula de particulis hic in thesauro liberatis. \Summa recepti\ xxvi. libre. xiii solidi iiii. denarii Idem[5] computat in uadiis suis proficiscendo in uiagio predicto in nuncio regis in comitiua. predicti episcopi Bangorensis uersus predictas partes Swecie et Norwaye uidelicet a xxviii° die iunii anno tercio quo die recessit de ciuitate regis Londonie de mandato regis causa predicta usque xxm diem marcii anno quinto quo die rediit Londoniam de partibus predictis scilicet eundo. morando et redeundo in seruicio regis in uiagio predicto in comitiua. predicti episcopi per dc xxx dies ultimo die computato et non primo cv. libras capiente per diem iii. solidos iiii. denarios per predictum breue regis de priuato sigillo suo supra in titulo huius compoti annotatum et sicut huiusmodi uadia allocantur Ricardo Imworthseruienti regis ad arma eunti in consimili nuncio regis ad partes exteras rotulo xlvto regis E tercii rotulo compotorum et eciam in dicta cedula de particulis ♦ Et in passagio et repassagio suis maris cum hominibus equis et hernesiis suis causa uiagii predicti\ xv. libras vi. solidos viii denarios per idem breue regis sicut continetur ibidem. \Summa uadiorum et expensarum\ cxx. libre vi solidi viii denarii Et habet superplusagium\ iiiixx xiii. librarum xiii. solidorum. iiii denariorum. De quibus habiturus est solucionem uel satisfaccionem aliunde pretextu breuis regis huius compoti annotati quod quidem breue xvi° die iunii anno quinto liberatur thesaurario et camerariis ad receptam scaccarii.

1. quod] på rasur A. 2. seruientibus] på rasur A. 3. Idem] herudfor i margin til venstre: Require titulo in rotulis scaccarii A. 4. <ad>] mgl. A. 5. Idem] herudfor i margin til venstre: vadia et expense A.

Oversættelse

.