1406. 1. oktober. S. Pietro i Rom


Pave Innocens 7. udnævner biskop Johan af Slesvig til det apostolske kammers kollektor i Danmarks rige og tilbagekalder alle tidligere udnævnelser.

Tekst efter Aa:

Tekst

Innocencius (episcopus seruus seruorum dei)[1] uenerabili fratri Iohanni episcopo Sleswicensi in regno Dacie fructuum et prouentuum camere apostolice debitorum collectori salutem (et apostolicam benedictionem)[2] ♦ Ex fideli (et solicita ac diligenti prudencia prouidencia quoque et probitate circumspecta aliisque uirtutibus quibus fulgere dinosceris presumimus euidenter quod ea que tibi commiserimus solerti et diligenti studio fideliter exequeris)[3] ♦ Hinc est quod nos te de cuius circumspectione plurimum confidimus in ciuitatibus et diocesibus regni Dacie generalem collectorem (et receptorem fructuum et prouentuum censuum decimarum et aliorum reddituum camere apostolice in regno Dacie predicto debitorum usque ad nostrum beneplacitum auctoritate apostolica tenore presencium facimus constituimus et eciam deputamus/ omnes alios et singulos huiusmodi fructuum prouentuum censuum decimarum et aliorum reddituum collectores et succollectores in prefato regno per nos aut sedem apostolicam hactenus deputatos penitus reuocantes/ tibi per te uel alium seu alios fide et facultatibus ydoneos nostro et dicte camere ac Romane ecclesie nomine omnes et singulos fructus redditus et prouentus primi anni beneficiorum ecclesiasticorum in prefato regno uacancium per nos seu auctoritate nostra collatorum et inantea conferendorum aliaque iura res census et bona nobis ecclesie et camere predictis in eodem regno quacunque racione uel causa debita uel debenda et imposterum pertinencia quecunque quotcunque et qualiacunque fuerint que dumtaxat per collectores et succollectores apostolicos in regno huiusmodi peti exegi et recipi consueuerunt. communibus et minutis seruiciis per prelatos partium illarum ratione promotionum suarum predicte camere tantum debitis dumtaxat exceptis petendi exigendi et recipiendi/ racionesque et computa a quibuscunque collectoribus et succollectoribus ac eciam predicatoribus uerbi crucis hactenus inibi deputatis seu personis aliis in quantum utilitatem et negocia dicte camere concernunt audiendi et examinandi ipsosque ad id si necesse fuerit auctoritate nostra appellacione postposita compellandi et insuper omnibus et singulis commissionibus et litteris apostolicis quibusqunque collectoribus in regno ipso in huiusmodi officio collectorie auctoritate apostolica missis concessis seu eciam destinatis[5] ac dictam cameram seu eius iura concernentibus eciam in ceptis et non ceptis negociis perinde utendi easque exequendi et ad effectum plenarium deducendi ac si tibi specialiter destinate fuissent/ ac contradictores quoslibet et rebelles cuiusqunque status gradus ordinis condicionis uel preeminencie fuerint/ eciam si pontificali uel quauis alia prefulgeant dignitate auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendi/ necnon excommunicacionis et alias sentencias in non soluentes tibi aut substitutis uel substituendis a te iura ac debita ipsius camere per te uel alios predictarum ecclesie et camere nomine ferendas quociens expedierit aggrauand<i>[6] et alias contra eos necnon alios impedientes te ac negocia dicte camere in aliquo directe uel indirecte publice uel occulte auctoritate nostra procedendi prout racionis extiterit/ et si necesse fuerit ipsos ad sedem apostolicam ut coram nobis certo competenti termino per te illis prefigendo personaliter compareant citandi et arrestandi ac eciam auxili<um> brachi<i>[7] secularis inuocandi/ necnon de receptis duntaxat soluentes quitandi et absoluendi sentencias quoque excommunicacionis suspensionis et interdicti in inobedientes contumaces et rebelles tam per predecessores seu predecessores tuos inibi collectores ac eorum substitutos quam per te et a te deputatos aut deputandos latas et ferendas tollendi et suspendendi/ ipsosque ab ipsis absoluendi/ ac cum ipsis super irregularitate si quam sic ligati non tamen in contemptum clauium celebrando diuina aut immiscendo se illis forsan contraxerint dispensandi. non obstantibus tam felicis recordacionis Bonifacii pape VIII predessoris nostri/ et de una et duabus dietis[a] in consilio generali quam aliis constitucionibus apostolicis contrariis quibuscunque/ eciam si de illis et totis eorum tenoribus de uerbo ad uerbum esset in presentibus mencio specialis habenda/ seu si aliquibus communiter uel diuisim a predicta sit sede indultum quod interdici suspendi uel excommunicari aut extra uel ultra certa loca ad iudicium euocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mencionem/ auctoritate apostolica facultatem et potestatem plenariam concedentes/ ♦ Uolumus autem quod in fructibus redditibus et prouentibus et aliis bonis quibusqunque ad dictam cameram pertinentibus soluendis ultra spacium unius anni dilacionem dare nequeas/ et quod in singulis ciuitatibus et diocesibus infra tuam collectoriam consistentibus si sint ample et diffuse ultra unum/ et si parue fuerint in duabus eciam ultra unum succollectores non deputes/ et quod omnium et singulorum succollectorum quos te deputare continget nomina et cognomina statim cum illos deputaueris nobis seu camerario nostro clare et distincte transmittere ac singulis bienniis de receptis et gestis per te in huiusmodi officio eidem camerario nostro seu gentibus dicte camere racionem et computa reddere non postponas. ♦ Sic igitur in premissis diligenter solicite et fideliter te habeas quod proinde apud nos merito commendari ualeas nostramque et dicte sedis benedictionem et graciam uberius consequi merearis)[4] ♦ Datum Rome apud sanctum Petrum kalendas octobris anno secundo.

1. Innocencius (episcopus seruus seruorum dei)] Innocencius etcetera Aa . 2. salutem (et apostolicam benedictionem)] salutem etcetera Aa . 3. fideli (et solicita ac diligenti prudencia prouidencia quoque et probitate circumspecta aliisque uirtutibus quibus fulgere dinosceris presumimus euidenter quod ea que tibi commiserimus solerti et diligenti studio fideliter exequeris)] fideli etcetera Aa . 4. collectorem (et receptorem fructuum et prouentuum censuum decimarum et aliorum reddituum camere apostolice in regno Dacie predicto debitorum usque ad nostrum beneplacitum auctoritate apostolica tenore presencium facimus constituimus et eciam deputamus/ omnes alios et singulos huiusmodi fructuum prouentuum censuum decimarum et aliorum reddituum collectores et succollectores in prefato regno per nos aut sedem apostolicam hactenus deputatos penitus reuocantes/ tibi per te uel alium seu alios fide et facultatibus ydoneos nostro et dicte camere ac Romane ecclesie nomine omnes et singulos fructus redditus et prouentus primi anni beneficiorum ecclesiasticorum in prefato regno uacancium per nos seu auctoritate nostra collatorum et inantea conferendorum aliaque iura res census et bona nobis ecclesie et camere predictis in eodem regno quacunque racione uel causa debita uel debenda et imposterum pertinencia quecunque quotcunque et qualiacunque fuerint que dumtaxat per collectores et succollectores apostolicos in regno huiusmodi peti exegi et recipi consueuerunt. communibus et minutis seruiciis per prelatos partium illarum ratione promotionum suarum predicte camere tantum debitis dumtaxat exceptis petendi exigendi et recipiendi/ racionesque et computa a quibuscunque collectoribus et succollectoribus ac eciam predicatoribus uerbi crucis hactenus inibi deputatis seu personis aliis in quantum utilitatem et negocia dicte camere concernunt audiendi et examinandi ipsosque ad id si necesse fuerit auctoritate nostra appellacione postposita compellandi et insuper omnibus et singulis commissionibus et litteris apostolicis quibusqunque collectoribus in regno ipso in huiusmodi officio collectorie auctoritate apostolica missis concessis seu eciam destinatis[5] ac dictam cameram seu eius iura concernentibus eciam in ceptis et non ceptis negociis perinde utendi easque exequendi et ad effectum plenarium deducendi ac si tibi specialiter destinate fuissent/ ac contradictores quoslibet et rebelles cuiusqunque status gradus ordinis condicionis uel preeminencie fuerint/ eciam si pontificali uel quauis alia prefulgeant dignitate auctoritate nostra per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendi/ necnon excommunicacionis et alias sentencias in non soluentes tibi aut substitutis uel substituendis a te iura ac debita ipsius camere per te uel alios predictarum ecclesie et camere nomine ferendas quociens expedierit aggrauand<i>[6] et alias contra eos necnon alios impedientes te ac negocia dicte camere in aliquo directe uel indirecte publice uel occulte auctoritate nostra procedendi prout racionis extiterit/ et si necesse fuerit ipsos ad sedem apostolicam ut coram nobis certo competenti termino per te illis prefigendo personaliter compareant citandi et arrestandi ac eciam auxili<um> brachi<i>[7] secularis inuocandi/ necnon de receptis duntaxat soluentes quitandi et absoluendi sentencias quoque excommunicacionis suspensionis et interdicti in inobedientes contumaces et rebelles tam per predecessores seu predecessores tuos inibi collectores ac eorum substitutos quam per te et a te deputatos aut deputandos latas et ferendas tollendi et suspendendi/ ipsosque ab ipsis absoluendi/ ac cum ipsis super irregularitate si quam sic ligati non tamen in contemptum clauium celebrando diuina aut immiscendo se illis forsan contraxerint dispensandi. non obstantibus tam felicis recordacionis Bonifacii pape VIII predessoris nostri/ et de una et duabus dietis[a] in consilio generali quam aliis constitucionibus apostolicis contrariis quibuscunque/ eciam si de illis et totis eorum tenoribus de uerbo ad uerbum esset in presentibus mencio specialis habenda/ seu si aliquibus communiter uel diuisim a predicta sit sede indultum quod interdici suspendi uel excommunicari aut extra uel ultra certa loca ad iudicium euocari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de uerbo ad uerbum de indulto huiusmodi mencionem/ auctoritate apostolica facultatem et potestatem plenariam concedentes/ ♦ Uolumus autem quod in fructibus redditibus et prouentibus et aliis bonis quibusqunque ad dictam cameram pertinentibus soluendis ultra spacium unius anni dilacionem dare nequeas/ et quod in singulis ciuitatibus et diocesibus infra tuam collectoriam consistentibus si sint ample et diffuse ultra unum/ et si parue fuerint in duabus eciam ultra unum succollectores non deputes/ et quod omnium et singulorum succollectorum quos te deputare continget nomina et cognomina statim cum illos deputaueris nobis seu camerario nostro clare et distincte transmittere ac singulis bienniis de receptis et gestis per te in huiusmodi officio eidem camerario nostro seu gentibus dicte camere racionem et computa reddere non postponas. ♦ Sic igitur in premissis diligenter solicite et fideliter te habeas quod proinde apud nos merito commendari ualeas nostramque et dicte sedis benedictionem et graciam uberius consequi merearis)] etcetera ut supra in precedenti per totum Aa.

Oversættelse

Innocens, biskop, Guds tjeneres tjener sender hilsen og apostolsk velsignelse til ærværdig broder Johan, biskop af Slesvig, det apostolske kammers kollektor af skyldnernes frugter og indtægter i Danmarks rige. Ud fra den trofaste, omsorgsfulde og omhyggelige klogskab samt den omsigtsfulde forudseenhed og retskaffenhed og de andre dyder, hvorved Du vides at udmærke Dig, antager vi indlysende, at Du med kyndig og frelsebringende iver trofast vil udføre det, vi har pålagt Dig. Derfor gør, indsætter og udpeger vi ligeledes til vort og det apostoliske sædes velbehag Dig, til hvis omsigtsfuldhed vi nærer såre stor tillid, til almindelig indsamler og modtager af frugter og indkomster, skatter, tiender og andre indtægter, der skyldes det apostoliske kammer i nævnte provinser og stifter, i førnævnte Danmarks rige, idet vi fuldstændigt tilbagekalder alle andre kollektorer og underkollektorer, der hidtil er udpeget af os eller det apostoliske sæde i fornævnte kirkeprovinser og stifter, idet vi med apostolsk myndighed tilstår Dig myndighed og fuldmagt til i vort og nævnte kammers og romerkirkens navn gennem Dig, en anden eller andre, som ved trofasthed og kvalifikationer er egnede, at søge, kræve og modtage alle frugter, indtægter og afkast af ledige kirkelige førsteårs-beneficier i førnævnte rige, som gennem os eller med vor myndighed er eller måtte blive beskikket, og andre rettigheder, sager, skatter og gods, som man i samme rige, uanset af hvilken grund eller årsag, skylder eller måtte blive os skyldig og som fremover tilkommer os og førnævnte kirke og kammer, uanset hvad, hvor meget og hvilken slags det end måtte være, som man i dette rige udelukkende plejer at søge, kræve og modtage gennem apostolske kollektorer og subkollektorer, dog med fuldstændig undtagelse af de fælles og de mindre servispenge, som man skylder førnævnte kammer; og til at overhøre og undersøge redegørelser og regnskaber fra samtlige kollektorer og subkollektorer samt ligeledes de hidtil udnævnte prædikanter af korsets ord eller andre personer, for så vidt de vedrører nævnte kammers område og forretninger, og til, om nødvendigt, med vor myndighed og under udeladelse af appel at påføre samme tvang, og der ud over til at gøre brug af alle apostolske hverv og skrivelser samt alle kollektorer i samme rige i dette kollektorembede, som er sendt, tilstået eller ligeledes udsendt med apostolsk myndighed, og som tilkommer nævnte kammer, både i påbegyndte og i ikke-påbegyndte forretninger, og til både at udføre disse og gennemføre det til fuld effekt; samt til, hvis det er Dig betroet, med vor myndighed og under udeladelse af appel at tugte alle, som modarbejder og oprørere, uanset hvilken stand, rang, orden, stilling eller fornemhed de måtte tilhøre, også selv om de ved pavelig eller anden værdighed har højere status; endvidere til, så ofte det måtte være tjeneligt, med bandlysning og andre domme at tynge dem, som ikke gennem Dig eller andre betaler Dig eller dem, som er eller vil blive indsat som dine afløsere, det, du på vegne af førnævnte kammer og kirke har ret og krav på; og ellers til med vor myndighed at føre sag mod disse og andre, som på nogen måde direkte eller indirekte, offentligt eller skjult lægger Dig eller nævnte kammer hindringer i vejen; og, om nødvendigt, til at stævne og tilbageholde samme for det apostolske sæde, således at de personlig til en særlig termin, fastsat for dem af Dig, møder op foran os; og ligeledes til at påkalde Dig verdslig fysisk magt samt til udelukkende at kvittere og eftergive betalere for indbetalinger; og ligeledes til at hæve og suspendere bandlysnings-, suspensions- og interdiktdomme over for ulydige, trodsige og oprørere, såvel de domme, som er eller måtte blive udstedt af dine og andre forgængere, kollektorerne og deres afløsere, som af Dig selv og dem af Dig befuldmægtigede eller dem, som måtte blive befuldmægtigede, samt til at give syndsforladelse fra disse; og til at dispensere for irregularitet, dog ikke ved foragt for pavens nøglemagt, hvis de således belastede eventuelt skulle påføre sig hine domme ved at holde gudstjeneste eller tage del deri, uanset såvel vor forgænger Bonifacius 8., salig ihukommelse, og reglerne et og to i generalkoncilet, som alle andre herimod stridende apostolske bestemmelser, også selv om der i den nærværende skrivelse skulle være særlig nævnelse fra ord til anden af dele eller det hele af disse bestemmelsers ordlyd, eller hvis nogen i fællesskab eller hver for sig har fået bevilget af samme sæde, at de ikke skal rammes af interdikt, suspension eller bandlysning eller ikke kan stilles for retten udenfor eller udover bestemte områder, ved et apostolsk brev, som ikke fuldstændig, udtrykkelig og ord til andet omtaler denne bevilling. Men vi vil, at du i betaling af frugter, afgifter og indkomster, tilhørende nævnte kammer ikke skal kunne give udsættelse på mere end et år, og at du i de enkelte stæder og stifter inden for dit kollektorat, hvis de er vidstrakte og spredte, ikke skal kunne give opsættelse ud over et år og hvis de er sparsomme, at du ikke udnævner subkollektorer for en periode på to eller mere end et år, samt at du ikke udsætter straks på klar og utvetydig vis at videresende navne og efternavne til os eller vor kammermester på dem, du måtte udnævne til subkollektorer, så snart du udnævner dem, samt at du hvert andet år for nævnte kammer redegør for og laver regnskab over, hvad du har modtaget og dine optegnelser. Således skal du altså i det forudskikkede forholde Dig omhyggeligt, nidkært og trofast, at du herefter gør Dig fortjent til vor ros og rigt fortjener at opnå vor og nævnte sædes velsignelse og nåde. Givet i Rom ved sankt Peter 1. oktober i det andet år.