1415. 24. juni.


Rådet i Malmø pantsætter en ejendom øst for indgangen til Skt. Peder kirkes kirkegård for 50 mark sølv; for dette beløb var rådet kirken skyldig for et lille stenhus vest for samme indgang.

Arkivalske oplysninger og tekst efter Svenskt Dipl. l.l.

Tekst

Omnibus presens scriptum cernentibus consolatus(!) Malmogensis salutem in domino. Notum facimus universis presentibus et futuris quod recognoscimus nos parte ville nostre ecclesie beati Petri ibidem in quinquaginta marcis argenti teneri et esse veraciter obligatos pro quadam parva domo lapidea apud introitum cymeterii occidentalem ejusdem ecclesie, ad austrum ibidem situm, pro quibus denariis eandem domum cum fundis, terris, spaciis, dicte domui attinentibus, parte ville nostre dicte ecclesie inpingneramus tali modo, quod statim a datis presencium dicta ecclesia plenam habeat potestatem dictam domum sub sua ordinacione accipiendi, colonos instituendi, pensionem annualem indeque sublevandi et secundum usum suum libere ordinandi, donec predicta pecunie summa totaliter fuerit exsoluta, in sortem principalis debiti minime computanda.

Insuper obligamus nos et nostros successores parte ville nostre ad appropriandum, liberandum et disprigandum (!) prefate ecclesie beati Petri predictam domum cum singulis suis premissis pertinenciis, dummodo sibi loco pingnoris stat, pro et ab impeticione et alloqucione presencium et futurorum quorumcumque.

In cujus rei testimonium secretum nostre ville una cum sigillis virorum discretorum, videlicet domini Andree Martini, Nicolai Alberti, nostrorum proconsulum, presentibus est appensum. Datum anno Domini millesimo quadringentesimo quindecimo, feria secunda proxima ante festum Petri et Pauli apostolorum beatorum.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.