1432. 13. april. Rom, S. Pietro


Pave Eugenius 4. tilstår et års og 40 dages aflad til dem, der på Mariæ himmelfart besøger Vor Frue kapel i Nicolai kirke i Halmstad og rækker en hjælpende hånd til dens bygningsfond.

Tekst og arkivalske oplysninger efter Dipl. dioc. Lund. l.l.

Tekst

Eugenius (episcopus servus servorum dei)[1] universis Christifidelibus presentes litteras inspecturis salutem (et apostolicam benedictionem)[2] .

Dum precelsa (meritorum insignia, quibus regina celorum virgo dei genitrix gloriosa sedibus prelata sidereis quasi stella matutina prerutilat devote considerationis indagine perscrutamus, dum etiam infra pectoris archana revolvimus quod ipsa utpote via misericordie mater gratie et pietatis amica humani generis consolatrix pro salute fidelium qui delictorum onere pregravantur sedula exoratrix et pervigil apud regem quem genuit intercedit dignum quin imo debitum reputamus ut loca in honorem sui nominis dedicata gratiosis remissionum prosequamur impendiis et gratiarum muneribus honoremus)[3]

Cupientes itaque, ut capella beate Marie virginis sita in parrochiali ecclesia sancti Nicolai in Halstade Lundensis diocesis, que sicut accepimus in suis edificiis et structuris reparacionibus non modicum necessariis indigere prospicitur, ad quorum reparacionem ipsius capelle non suppetut facultates, sed Christifidelium suffragia fore noscuntur plurimum oportuna, congruis honoribus frequentetur et in edificiis ac structuris hujusmodi decenter reparetur atque conservetur, et ut fideles ipsi eo libencius causa devocionis confluant ad eandem et ad hujusmodi reparacionem, manutenacionem et augmentum manus promptius porrigant adjutrices, quo ibidem celesti dono gracie uberius conspexerint se refectos, de omnipotentis dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui in festivitate assumpcionis beate Marie predicte primis vesperis usque ad secundas vesperas ejusdem festivitatis capellam prefatam devote visitaverint annuatim et ad reparacionem et conservacionem hujusmodi manus adjutrices porrexerint, ut prefertur, unum annum et quadraginta dies de injunctis eis penitenciis misericorditer relaxamus.

Volumus autem, quod si aliis capellam visitantibus vel ad reparacionem et conservacionem hujusmodi manus adjutrices porrigentibus aut alias inibi pias elemosinas erogantibus seu alias aliqua alia indulgencia in perpetuum vel ad certum tempus nondum elapsum duratura per nos concessa fuerit, hujusmodi presentes littere nullius existant roboris vel momenti.

Datum Rome apud sanctum Petrum anno incarnacionis dominice mcdxxxii idus aprilis anno secundo.

1. (episcopus servus servorum dei)] etcetera Aa. 2. (et apostolicam benedictionem)] etcetera Aa. 3. (meritorum insignia, quibus regina celorum virgo dei genitrix gloriosa sedibus prelata sidereis quasi stella matutina prerutilat devote considerationis indagine perscrutamus, dum etiam infra pectoris archana revolvimus quod ipsa utpote via misericordie mater gratie et pietatis amica humani generis consolatrix pro salute fidelium qui delictorum onere pregravantur sedula exoratrix et pervigil apud regem quem genuit intercedit dignum quin imo debitum reputamus ut loca in honorem sui nominis dedicata gratiosis remissionum prosequamur impendiis et gratiarum muneribus honoremus)] tilføjet efter DD 4.VII.10 (1399. 24. jan.).

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.