1432..


Lydeke Bæversten skænker alle sine bygninger i Ribe til Løgum kloster mod afholdelse af årtider for sig selv og sin bror Tidemand.

Tekst efter Langebek.

Tekst

Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Lydechinus Bæwersten presbiter salutem in domino sempiternam. Noverint universi presentes et futuri, quod recognosco me monasterio Loci Dei omnia edificia, que post mortem meam in terris dicti monasterii inventa fuerint, quas quidem terras pro nunc Ripis inhabito ob salutem anime mee, dilectique fratris mei Thidemanni , dare, legare, ac libere et sponte resignare perpetue possidenda, tali conditione quod Abbas dicti Loci, qui pro loco et tempore fuerit, et conventus anniversarium meum, fratrisque mei prenominati, quolibet anno, cum vigiliis et missis, sicut pro devotis benefactoribus suis solent facere, faciant solenniter celebrari. In cujus rei testimonium et cautelam firmiorem sigillum meum, una cum sigillis venerabilium virorum ac dominorum, videlicet domini Petri Johannis , ac domini Thomæ Johannis de Puggaard canonicorum Ripensium, et Nicholai Friis proconsulis et Esberni civis ac consulis ibidem, ad hoc specialiter rogatorum, presentibus est appensum. Datum anno domini MCDXXXII.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.