1436. 9. september .


Ingerd Hermansdatter (Pennow) af Højgård, enke efter Niels Vognsen (Jul af Sønderjylland), skænker gods i Brusk herred til domkapitlet i Ribe til gengæld for en daglig sjælemesse for hende selv, hendes forældre, hendes mand og hendes sønner, der skal afholdes i kapellet ved siden af sankt Jakobs kapel i domkirkens vestside.

Tekst efter Terpager l.l.

Tekst

Omnibus presens scriptum cernentibus vel audientibus Yngierdth Hermensdatter de Högardh relicta Nicholai Woghensen salutem in domino perhennalem.

Si ea que acta sunt ad necessitates et utilitates hominum consveverit antiquitas ad etern<am>[1] rei memoriam in script<is>[2] redigere, multo magis que ad cultum divinum vel pro salute animarum ordinata sunt ne lapsu temporis pereant oportet ad stabilitatem perpetuam scripture testimonio roborari.

Hinc est quod constare volo universis, quod ego habita diligenti deliberatione et prudentum consilio anime mee salubritatem intendere cupiens, sana mente et in bona valetudine mea do doto resigno et a me penitus alieno per presentes venerabili capitulo Ripensi bona mea infrascripta videlicet omnia bona mea in parochia Elintangæ in provincia Broskhærit sita. scilicet curiam Grauengardh omnia bona mea in Fiskerhusæ Oesterhuse curiam Humlegardh curiam Westergardh curiam Oestersgardh in quibus bonis pronunc resident Laurencius Smithesen Nicholaus Cristierni Otto , Henricus Krabbe Laurencius Synderstede Matthias Laurencii Alsleff Thorchillus Nicholaus Olavi Johannes Siker Petrus Nicholai et Laurencius Olavi et omnia bona mea desolata in dicta parochia Elintangæ sita, cum una curia quam nunc inhabitat Nicholaus Laurencii ejusdem parochie Taghelhögh. Item curiam meam in Elintangæ quam pro nunc inhabitat Laurencius Nicholai . Item omnia bona mea in villa Skerbek in parochia Taghelhögh sita. Item unam curiam in parochia Brandrup sitam quam inhabitat Guido Tich quam debeo liberare a domino Jona Petri canonico Ripensi cum omnibus et singulis dictorum bonorum juribus et pertinenciis agris pratis pascuis piscaturis silvis humidis et siccis nil penitus excepto jure perpetuo possidenda recognoscens me in eisdem bonis seu eorum aliquibus nil juris vel proprietatis deinceps possidere. tali condicione inter nos perhibita quod idem capitulum Ripense unam missam cottidianam in ecclesia cathedrali Ripensi in capella proxima capelle sancti Jacobi ad partem occidentalem sita pro salute anime mee patris mei Hermanni Ivari matris mee Lucie Hermanni viri mei Nicholai Voghensen et puerorum meorum perpetuis temporibus faciat celebrari prout coram summo judice velint respondere.

Insuper obligo me et meos heredes prenotato capitulo Ripensi ad dictam missam tenendam omnia et singula bona pretacta conjunctim et divisim appropriare et diskrepare[3] ab impeticione quorumcunque.

In cujus rei testimonium et evidenciam firmiorem sigillum meum una cum sigillis honestorum et nobilium virorum domini Johannis Nicholai curati ecclesie parochialis in Wethel, Nicholai Friis in Hariskier Hennekini Lembek in Nebba Nicholai Jacobi in Fathrup Nicholai Stanchebergh in Leerbek Eschini Andree in Hothrup et Torchilli Johannis in Winning armigerorum presentibus est appensum.

Datum anno domini mo cdo xxx sexto crastino nativitatis beate Marie virginis gloriose.

1. etern<am>] eterne, Terpager. 2. script<is>] scriptum Terpager. 3. diskrepare] Antagelig fejl for disbrigare.

Oversættelse

I perioden frem til 30. juni 2021 vil redaktionen udelukkende udarbejde tekster.